« Manile » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 222a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANILE
MANILE, Urceus, urceolus, quo aqua manibus infunditur. Chronicon Moguntinum :
Erant pelves 4. argenteæ, et urcei diversarum formarum, quos Manilia vocant, eo quod aqua Sacerdotum manibus funderetur ex eis.Accipitur etiam pro Aquæmanili, hoc est, pro pelvi seu pollubro, nempe vase inferiori, in quod manibus infusa aqua delabitur. Testam. Everardi Comitis ann. 837. apud Miræum tom. 1. pag. 21 :
Urceum cum aqua, Manile argenteum, cipheum aureum 1. etc.Historia Episcop. Autisiod. cap. 51 :
Urceum ad aquam benedictam, et urceum ad manus Sacerdotum abluendas, Manile etiam et labrum ad aquas de manibus abluentium suscipiendas.Tradit. Fuld. lib. 1. cap. 39 :
Orciarii(urcei) 4. Manile unum, conchæ 4. Necrologium Ecclesiæ Carnotensis :
Dederat quoque ei nova 5. dorsalia, caro pretio empta, et duo Manilia cum urceo.Vide Lanfrancum Epist. 13. et Aquamanile.