« Maninga » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 222a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANINGA
MANINGA, Jurisdictio, aut potius judicum, justitiæ administrandæ causa, consessus, vel
sessio, conventus ad causas disceptandas indictus. A Saxonico Monunge vel Manunge, quod
idem sonat, uti Somnero placet ; vel potius a Mannire et Mannina, quæ vide.
Leges Adelstani Regis, apud Bromptonum cap. 3 :
Ei nominentur in Maninga singulorum Præpositorum tot homines, quot pernoscuntur esse credibiles, qui sint in testimonio causarum.