« Mannwerch » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 224c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANNWERCH
MANNWERCH. Vocis significationem docent Acta Murensis Monasterii pag. 58 :
In vitibus autem habemus 24. partes, quæ dicuntur Mannwerch, et 13. rusticos... Si quæris, cur vocatur Mannwerch, ideo dicitur, quod uni viro committitur ad colendum, et est tantum terræ, quantum par boum in die arare sufficit.Infra :
Et sic nos ibi nihil plus de ejus prædiis habemus nisi 4. Mannwerch, et de agris et pratis pæne ad 6. diurnales.Ibidem :
Unusquisque ergo debet in suum Mannwerch singulis annis 7. carradas stercoris ex sua parte inducere, etc.Pag. 60 :
In Schliengen pæne duos diurnales, et de vitibus minus quam tria Mannwerch.Pag. 62 :
Duæ domus, et 60. partes in vitibus, quæ ibi vocantur Skaza, et est quinta pars illius, quæ dicitur Mannwerch, et 37. jugera in agris, et 2. prata, et ad Pfalffenheim 14. Skaza.Chart. ann. 1275. apud Neugart. Cod. Dipl. Alem. tom. 2. pag. 296 :
Excepto uno jugero vinearum, quod in vulgo dicitur Mannwerck.Ex his emendanda Charta Grodegangi Episcopi Metensis ann. 765. apud Meurisium pag. 168 :
Debent omni nocte vigilare,... lectos dare, curtim sepire, vineas quoque sepire, quod vulgo dicitur Mannerc, arare, etc.Legendum enim Manwerc, i. opus hominis, opera, manuopera, ex man, homo, et werck, opus, operatio, etc. Eamdem Chartam emenda apud D. Calmet. Hist. Lotharing. tom. 1. inter Instr. col. 282. ubi editum, Mannare.