« Manopera » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 224c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANOPERA
MANOPERA, Manuopera, manuum opera ; Servitium manuale, lib. 5. Capit. Caroli M. cap.
151. 303. quo
tenentur coloni et inquilini domino villæ. Manœuvrées, vel Manœuvres, in
Charta ann.
1427. apud Thomasserium in Consuet. Bituric. pag. 128. qua postrema
appellatione etiamnum operas et mercenarios dicimus. Quæ vox occurrit pariter priori
significatu in Consuetud. Arvernensi cap. 17. art. 15. cap. 31. art. 30. 49. 51. Marchensi
art. 430. Edictum Pistense Caroli C. cap. 29 :
Ut illi coloni..... tam fiscales quam Ecclesiastici... non denegent carropera et Manopera ex antiqua consuetudine.Et infra :
Et de Manopera in scuria battere debent, et tamen non denegant, quia Manoperam debent.Charta ann. 1248. in Tabular. Corbeiensi lib. 23. Charta 11 :
Ducentas et quadraginta manuum operas, quæ vulgariter Manœuvres appellantur, in quibus nobis annuatim homines supradicti tenebantur.Alia Roberti Abb. Corb. ann. 1248 :
Et toutes les Manœuvres, que Robers d'Amiens y avoit chacun an.Vide Froissartem 2. vol. cap. 74. et Menagium in Origin. Gall.
Manuopera, Catallum, instrumenta rustica, quorum usus in operis et agriculturis. Charta
Ricardi II. Regis Angliæ :
Et quod prædictus Dux ad totam vitam suam haberet quæcunque bona, et catalla vocata Manuopera capta et capienda, cum quacunque persona infra terram et feodum prædicta, ac per eandem personam coram quocunque Judice de advocata.Monastic. Anglican. tom. 1. pag. 977 :
Ac etiam Deodanda, thesaurum inventum, et omnia bona et catalla vocata Manuopera, inventa et invenienda.Fleta lib. 2. cap. 52. § 42 :
Probatores cum Manuopere capti,id est fures catallorum.
Manuoperarius, nostris Manouvrier, qui manibus operatur, χειροτέχνης, apud Palladium in Vita Chrysostomi pag. 96. Occurrit in Regesto
Philippi Aug. ann. 1214. fol. 115. Manoperarius,
in Polyptycho Fossatensi apud Baluzium tom. 2. Capitul. col. 1387.
Qui servitium per manus debet,
Guerardo in Glossar. Polypt. Irmin. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 561. et infra
Mansi Manoperarii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manuperarius, in Obituario S. Gerardi Lemovic. : Obiit Laurentius Mirigon Manuperarius.
Manuperatio, Idem quod Manopera. Charta ann. 1093. tom. 11. Spicileg. pag. 307 :
Ut nullus successorum meorum... equitationem aut servitium exercitus, seu Manuperationem super homines Ecclesiæ de cætero habeat.
Manobra, in Charta Poncii de Vissaco ann. 1247. in Probat. Hist. Arvernensis pag. 95. idem
sonat quod Manopera. Gall. Manœuvre. Tabular. Prioratus de Domina in
Delphinatu fol. 115 :
Et corovatam sicut alii villani, et quarta pars vini, obra et Manobra, etc.Statuta Massil. lib. 6. cap. 47 :
Constituimus quod de cætero, nullus magister lapidum, vel Manobra, etc.Occurrit non semel in Tabulario S. Flori Arvernens. Vide Probationes Hist. Bressensis pag. 106.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manobria, in Charta ann. 1308. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 782 : Item homines usatgii non debent toltam, talliam, carratgium vel Manobriam hominum, boum, asinorum.Rursum occurrit in alia ann. 1340. ibid. pag. 173.
P. , 1766.
Mannobrium, Manuum opera, idem quod Manopera. Terrear. villæ
ex Cod. reg. 6017. fol. 27. r°. : Hugo Bergho Busseuli confessus fuit se debere, videlicet duas libras ceræ, pro franchisia talhiæ et Manobrii cujusdam curtilis.Provinciales etiamnunc Manobro dicunt, nostri Maneuvre. Charta ann. 1309. in Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 35 :
Ledit bois... est coustivé par Maneuvre d'homme.Quod servitium aliquando in pecuniam commutatum fuisse sub eadem nomenclatura, docent Lit. admort. ann. 1464. in Reg. 199. ch. 418 :
Item xix. Maneuvres qui valent de rente au pris de vj. deniers, chacun Maneuvre ix. solz, vj. den. Tour.Hinc Manourable dicitur ejusmodi operæ obnoxius, in Charta ann. 1389. ex Reg. 139. ch. 265 :
Comme les hommes du lieu de la Faye... sont, ensemble leurs terres et possessions, de main morte, Manourable et taillable à mercy, etc.Manourc vero appellantur Instrumenta, quorum usus est in operis ; quo sensu Manuopera occurrit in Manopera. Reg. forest. de Broton. ex Cod. reg. 4653 :
Possunt et debent capere... residuum gloerii et lignifabri et caronnii,... quando Manourc prædictorum operariorum erit inde remota.Menovrer, Operari, in Ch. ann. 1303. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1182. Unde Mennouvrage, Opus, cultura, apud Bellom. MS. cap. 29. pag. 68. r°. col. 1.