« »
 
[]« 1 mantum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 235a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANTUM1
1. MANTUM, Pallium ; Italis, Manto ; Gallis, Manteau ; Glossæ Lat. Gr. : Paludamentum, χλαμύδα, τὸ μαντίον. Gloss. Arabico-Lat. : Diploïs, sagum, Mantum. Isidor. lib. 19. Originum cap. 24. et ex eo Papias : Mantum Hispani vocant, quod manus tegat tantum ; est enim brevis amictus. Testamentum S. Cæsarii Arelatens. Episcopi :
Ancillæ nostræ Cæsariæ[] Abbatissæ, quem ipsa fecit Mantum majorem, quem de cannabe fecit, dari volo..... Domino meo Cypriano Episcopo Mantum et cinctorium meliorem dari volo.
Anastasius in Gregorio II. de Luithprando Rege Longobardorum pag. 70 :
Sic ad tantam compunctionem piis monitis flexus est, ut quæ fuerat indutus, exueret, et ante corpus Apostoli poneret, Mantum, armilausiam, baltheum, spathum, atque ensem deauratum, necnon coronam auream, etc.
Charta Ferdinandi I. Regis Hispan. æræ 1101 :
Mantos duos auro fusos, alio alguexi auro texto, etc.
Chron. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 89 :
Forma militaris apparatus est cum spalleriis de cindato et Manto de cindato.
Bayffius vocem Mantum a Græca μανδύη deducit. Servius ad 4. Georgic. ex Lucilio et Plauto, Mantellum esse pariter, ait, quod Græci μανδύα vocant. Gloss. Græc. MS. Reg. Cod. 1673 : Μανδείας, εἶδος ἱματίου ὅπερ ϰαλεῖται λουρίϰιον. Aliud Lex. Græc. Reg. MS. Cod. 2062 : Ἐφεστριδες, Ῥωμάιϰα ἱμάτια, λέγεται δὲ ϰαὶ ὁ μανδύας, ϰαὶ βίῤῥον. Alibi : Μανδύας, εἶδος ἱματίου, ϰαὶ τὸ τῶν μοναχῶν παλλίον. Vide Pachymerem tom. 1. pag. 184. Sed et ejusdem originis,
Mantelia, mandilia
, et Mantilia, id est, mappas villosas, quibus non modo mensas, sed et humeros interdum tegerent, innuit idem Servius. Glossæ veteres : Mantelia, mappas dicunt villosas. Isidor. l. 19. cap. 26 : Mantelia nunc pro operiendis mensis sint, quæ, ut nomen ipsum indicat, olim tergendis manibus præbebantur : sive mandelia a mandendo. Glossæ Gr. Lat. : Χειρεϰμαγεῖον, Mantela, mappa. Χειρόμαϰτρον, Mantela. Joan. de Janua : Mantile, vel mante quasi manutergile, gausape, quod in tergendis manibus præbetur, unde dicitur Mantile vel Mantele, quasi manus tela. Trebellius Pollio in Gallienis :
Mantilibus aureis semper stravit.
Mantelia Cypria
, apud eumdem. Leo Ostiensis lib. 3. cap. 57 :
Et cooperuit omnes mensas refectorii Mantellis.
Vide Salmasium ad Vopiscum pag. 343. et 357.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Errant, si fides Hickesio, quicumque ejusmodi vocum originem a Græca lingua accersere conantur ; cui quidem sententiæ calculum facile adjiciet quisquis probe noverit quantum in hac lingua extranei fuerint antecessores nostri. Itaque a Celtica, Theotisca, Cimbrica, Saxonica quibus Mattul vel Mottul pallium sonat, Mantum deducere promptum est. Germanis Mantel non pallium modo significat, ut monet Eccardus, sed etiam id omne quod aliud circumdat ; hinc murus arcis atque structura quæ focum investit Mantel ipsis dicitur ; unde nostris etiam Mantelet, ut infra observabimus.
Mantum vero olim habitum inter præcipuas summorum Pontificum vestes, adeo ut dignitatis investituram per illud acciperent. Ceremoniale Romanum lib. 1. sect. 2 :
Legimus superioribus temporibus, cum duæ partes in electione concordabant, Priorem Diaconorum consuevisse induere Electum Mantum Papale, dicendo Ego investio te de Papatu, ut præsis urbi et orbi.
Arnulph. Lexoviensis, de Octaviano Antipapa :
Mantum arripuit, et ita se damnabili præsumptione intrusit.
Gerhohus Reichersp. de Alexandro PP. :
Oblato ei, ut mos est, per Archidiaconum Manto, rubea videlicet illa cappa, quæ insigne Papale est.
Acta ejusdem Alexandri III. PP. :
Juxta priscum Ecclesiæ ritum electum suum Alexandrum fugientem, excusantem insuper[] et omnino reluctantem Papali Manto, Deo favente, induerunt.
Vide ejusdem Alexandri Epistolam 1. Jacobus Cardinalis de Coronat. Bonifacii VIII. PP. lib. 2 :
.... Mantoque relicto,
Induitur niveum zona succinctus amictum.
Ita si deponebantur, aut sponte dignitatem abdicabant, Mantum, ut præcipuum insigne dimittebant. Pandulphus apud Baronium ann. 1124. et Willelm. Tyr. lib. 13. cap. 15. de Elect. Honorii II. PP. :
Et quia electio ipsius Honorii minus canonice processerat... mitram et Mantum sponte refutavit et deposuit.
Vide Epist. Alexandri III. PP. apud Radevicum lib. 2. cap. 51. Vitam Gregorii X. PP. pag. 346. Joan. Villaneum lib. 8. cap. 5. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nec tamen Mantum summis Pontificibus peculiare fuit ornamentum : inter sacerdotalia enim recensetur in Charta Adelgastri Principis tom. 3. Concil. Hispan. pag. 90 :
Ad ornamentum ecclesiæ damus octo vestimenta et tres Mantos et sex stolas. Mantos
vero casulas interpretatur Mabillonius tom. 2. Annal. pag. 273.
Mantare, Immantare, Ammantare, Pallio induere, tegere. Mantatum, dixit Martialis l. 14. Epigr. 27 :
In Pompeiano tecum spectabo theatro,
Mantatus populo vela negare solet.
Glossæ Isidori : Paludatis, mantatis. Ita lego pro mantuatis, nisi a mantua dicatur, ex Græc. μανδύας et μανδύη, quod vult Salmasius.
Immantare, proprie de summis Pontificibus dicitur. Radevicus lib. 4. de Gestis Frid. cap. 65 :
Et accepto manto voluerunt Immantare D. Rolandum Cancellarium.
Et cap. 71 :
Canonici B. Petri miserunt ad Rolandum Cancellarium Canonicos suos, qui viderent an esset Immantatus, sicut quidam credebant, aut aliquo modo promotus. Unde bis missi Inquisitores retulerunt eum esse Immantatum, nec aliqua promotionis specie variatum.
Gerhohus Reichersp. de eodem Octaviano :
Qualiter in Ecclesia B. Petri ipse, nullus alius Immantatus et intronizatus, etc.
Fastradus Abbas Clarevallensis in Epistola ad Omnibonum Veronensem Episcopum :
Octaviani nullam fuisse electionem, Immantationem fecisse sibi ipsi, laicali adjutorio Pontificalem occupasse cathedram.
Adde Joan. Sarisberiens. Epist. 59. pag. 128. 129. ubi bis peccarunt operæ, Albert. Stad. ann. 1159. et Otton. Morenam pag. 63.
Ammantare, pro Immantare, ex Italico Ammantare. Cencius Camerarius in Ceremoniali, sub Celestino III. PP. :
Et perscrutata omnium Cardinalium voluntate ab aliquibus de ipsis, in quem major et melior pars convenerit, Prior Diaconorum ipsum de pluviali rubeo Amantat, et eidem Electo nomen imponit.
Itali Ammanto interdum dicunt pro manto, ut Joannes Villaneus lib. 8. cap. 8.
Mantum, proprium etiam fuit Præfectorum urbis Romæ, cum hac dignitate eo investirentur. Acta Innocentii III. PP. :
Petrum urbis Præfectum ad ligiam fidelitatem recepit, et per Mantum quod illi donavit, de præfectura eum publice investivit.
Describitur in Ceremon. Roman. lib. 1. sect. 7. ubi de investitura ejusdem præfecti :
Mantum aureo limbo circumtextum, apertum a parte dextra.
Mantum præterea inter regalia insignia Regum Aragonensium recensetu [] in Gestis Innocentii III. PP. pag. 134. 135. et in Epistola Martini IV. PP. tom. 5. Hist. Franc. pag. 878.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manto etiam vestitæ mulieres, cujus formam sic describit MS. :
Et Mantel ot d'ermine au col
Plus vert que n'est feuille de col,
A flouretes d'or eslevées
Qui moult sont richemant œuvrées,
Et ot à chascune flourete
Atachié une campanete
Dedans si que riens n'en paroit,
Et si très doulcement sonnoit,
Quant ou Mantel frapoit le vent,
Je vous di que par nul couvent
Harpe, ne vielle, ne rote
Ne rendroit point si doulce note
Com les escheletes d'argent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mantum Rotatum, Chlamys limbis circum-ornata. Vita B. Gerardeschæ tom. 7. Aprilis pag. 174 :
Induta est per B. Joannem quodam Manto Rotato mirabili.
Mantatura, pro Manto, pallio, seu potius attexta pallio pelle : Doubleure. Rolandinus in Chr. lib. 2. cap. 14 :
Quorum omnia similia fuerunt vestimenta, in re una solummodo discrepantia, quod scilicet Mantatura patris mei fuit de armerinis, sed aliorum fuit de pretiosis Varis Sclavoniæ.
P. Carpentier, 1766.
Stat. Ferrar. ann. 1279. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 424 :
Et in gonella de Mantatura fodrata de pellibus, sex solidos Ferrarienses.
Mantea, Idem quod Mantum, ex Gall. Manteau. Matth. Paris ann. 1188 :
Rex indutus Mantea,
hoc est, paludamento regio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manteus, Eadem notione. Concil. Valentinum ann. 1565. inter Hispan. tom. 4. pag. 69 :
Decernit igitur omnes prima tonsura initiatos.... habitum etiam clericalem ordinarie deferre, ut pote oblongum pallium quod vestium genus Manteos appellamus.
Mantellarium. Innocentius III. PP. lib. 1. Epist. pag. 29. Edit. Colon. et 31. Venetæ de Canonicis regularibus :
Capas nigras singuli de Mantellario habeant vel nadivo, pelles agninas albas, etc.
Mantellum, Mantellus, diminutivum ex Mantum : Gallic. Manteau. Ital. Mantello. Ebrard. in Græcismo cap. 12 :
Pauperis est palla : ditis chlamys : ac mediocris
Pallia sunt : his Mantellus convenit hæc vox.
Liber ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 18 :
Pallium, id est, Mantellum.
Vox nota Lucilio et Plauto in Captivis. Arnoldus Lubecensis lib. 2. cap. 9 :
Dedit autem et dona plurima, Mantellum et tunicam de optimo serico, etc.
Aimoinus lib. 5. cap. 23 :
150. libris argenti, 150. Mantellis et 150. spatis, et 150. mancipiis, etc.
Chronicon Moguntinum :
Purpuram optimam de almaria tollens, sibi fecit vestes, tunicam, sorcotium, et Mantellum, ut in Imperatoris curia gloriosior appareret.
Testament. S. Everhardi Ducis Forojul. :
Mantellum unum de auro paratum, cum fibula aurea, et alteram spatam volumus ut habeat.
Concil. Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 249 :
Præcipimus districte ne Abbates vel monachi, Abbatissæ vel moniales, sub pœna excommunicationis latæ sententiæ, Mantella seu sorcotia aperta portent de cætero.
Adde W. Tyr. lib. 10. cap. 11. lib. 12. cap. 7. Falconem Benevent. ann. 1122. cap. 224. Cæsarium l. 3. cap. 6. l. 6. cap. 5. Simeonem Dunelm. in Hist. Dunel.[] Eccles. Radulf. de Diceto ann. 960. lib. Usuum Ordin. Cisterciensis cap. 102. Rainardum in Institutis ejusdem Ordinis cap. 59. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mantellum Mensale, Quo ad mensam utebantur, ut aliis vestibus parcerent. Testam. ann. 1433. in Tabul. Eccles. Massil. :
Item (legamus) unum Mantellum obscurum mensale cum duobus capuciis.
Vide Mensale.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mantellum uti vestis irreligiosa et inhonesta prohibetur scholaribus in Statutis Collegii Majoris-monast. ann. 1390. apud Lobinell. tom. 3. Histor. Paris. pag. 396 :
Item, quod nullus deferat Mantellum per villam, nec alias vestes irreligiosas vel inhonestas.
Quod de aliqua mantelli specie accipiendum videtur.
Mantellus. Concilium Metense ann. 888. cap. 6 :
Nemo Clericorum... cottos vel Mantellos sine cappa portet.
Statuta Monialium S. Salvatoris Massiliens. MS. ann. 1400 :
Mandamus ut subtus cadaver monialis defunctæ ponatur Mantellus honestus pennaforatus.
Joannes de Garlandia in Synonymis :
Pallia, palliola, chlamys, cum cyclade palla,
Ac habilis manibus, Mantellus jungitur istis.
Poeta vel Grammaticus infimi ævi MS. post W. Britonis Vocabularium :
Pontificis struma, fæx Clerici, sordida spuma,
Qui dedit in bruma mihi Mantellum sine pluma,
Pauper Mantelle, sum vilis et sine pelle,
Si potes expresse frigus rabiemque procellæ.
Dixit Mantellus, Mihi nec pilus est neque vellus.
Vide Mantellum et Mantellus suis locis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mantellus Alamanicus, An more Alemannorum ? Ordinatio domus Dalphin. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 315 :
Volumus et ordinamus quod in festo omnium Sanctorum singulis annis Persona nostra, Barones, Milites, Phisici, Doctores et Jurisperiti nobiscum, et de ipso Hospitio nostro existentes, induantur de una malacota cum Mantello Alamanico de aliquo panno plani coloris, et malacota sit fodrata cum fodratura de agnello, et Mantellus sit de panno duplici, ita quod fodratura sit de panno alterius coloris. Ita quod malacota cum fodratura, et Mantellus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mantella Penulata, Pellitio ornata. Charta ann. 1445. apud Madox Formul. Anglic. pag. 434 :
Item do et lego Willelmo Bastard et Elizabethæ uxori ejus..... meam Mantellam penulatam cum furris ejusdem.
Vide Penulatus.
L. Henschel, 1840–1850.
Mantel Mardrinum. Ruodlieb fragm. 13. vers. 108 :
Mantel Mardrinum senio sudoreque fuscum.
Mantellum ad Rostra : Gallis Manteau à pointe. Statuta Ordinis Hospitalariorum S. Joannis Hieros. tit. 4. § 20 :
Cum e vita decesserint, Mantellis ad rostra, id est, cum punctis et cruce alba sepeliantur.
Tit. 10. § 5 :
Utantur tunicis et habitu longo et decenti, cum chlamydibus rotundis longis ad minus sub genu, vel rostratis sive ad punctas vulgariter dictis.
Sic porro Mantellum regium describitur in Computo Stephani de la Fontaine Argentarii Regii ann. 1351 :
Pour 20. aulnes et demie de fin velluau vermeil des fors, pour faire une garnache, un long Mantel fendu à un costé, et chaperon de meesmes, tout fourré d'ermines, pour le Roy à la derniere feste de l'Estoille, etc. une fourrure de gris à fourrer un grand Mantel fendu à un costé, que ledit Seignor ot pour relever de nuis.
Alibi :
Pour [] fourrer un surcot, un Mantel long fendu à un costé, et chapperon de meesmes, que le Roy ot d'une escarlatte vermeille, pour cause de ladite feste, etc.
Et capite, pour le Duc d'Orliens :
Pour fourrer un grand surcot, un Mantel fendu à un costé, et chapperon de meesmes, que ledit Seigneur ot d'une escarlate vermeille.
Vide Pallium 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mantello Verso, Proverbium, Gallis ead. notione Tourner casaque. Litteræ Angeli Pechinolii ad Innocentium VIII. PP. ann. 1489. apud Illustr. Fontaninum in Antiquit. Hortæ pag. 476 :
Et quia Majestati suæ tractatus ille placuerat, statim verso, ut aiunt, Mantello, contra omnem charitatem et proximi sui amorem... pacem cum illis conclusit.
P. Carpentier, 1766.
Deficere, ab aliquo ad aliquem desciscere. Instr. ann. 1384. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 59. col. 2 :
Quod ex illo capite non poterant dominari, statim cœperunt vertere Mantellum, et declinarunt nonnulli ad dictum dominum ducem Bituricensem et locumtenentem.
Mantelletum, diminut. a Mantello. Gall. Mantelet. Ceremonial. Episcoporum lib. 1. cap. 1 :
Super vestem inferiorem talarem, cum extra domum exibit, induet aliam vestem breviorem apertam, ut per scissuras brachia extrahi possint, quod genus vestis Mantelletum vocant.
Est etiam
Mantelletum, Machinæ bellicæ species, quæ palis, perticis cratibusque solidata, teste Vegetio, quasi pallio, pugnantes tegebat, dum in hostes tela et lapides e machinis projiciebant. Computus ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 292 :
Pro expensis factis in quadam domo apud Vorapium in qua sunt repositæ machinæ et Mantelli domini Dalphini.
Ibid. pag. 282 :
Item, pro palis seu perticis Mantellorum, viii. sol.
Occurrit præterea in Chron. Domin. de Gravina apud Muratorium tom. 12. col. 674. Petrus IV. Rex Aragon. in Chron. lib. 3. cap. 23 :
Faen fer ginys en Valencia y en Barcelona, e Mantelets e Gates per combatre.
Adde cap. 25. lib. 6. cap. 4.
Mantellatæ dictæ Sorores de Pœnitentia B. Dominici, quod laneo utantur pallio, ut testatur Raimundus Capuanus in Vita S. Catharinæ Senensis num. 69. tom. 3. Aprilis pag. 870 :
Et cum sororibus de pœnitentia B. Dominici quæ vulgari sermone Mantellatæ vocantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mantellati dicti pariter fratres tertii alicujus ordinis eadem ratione, in Bulla Leonis X. ann. 1516. in Contin. Bullar. Rom. part. 4. 37.