« Manufirma manufirmatio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 239a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANUFIRMA
MANUFIRMA Manufirmatio, Manufirmare. Manufirma est, fundus concessus alicui ad
vitam, et hæredum sub censu annuo, certis conditionibus interpositis : proinde diversus ab
Alodo, qui erat hæreditarius. Tabularium Vindocin. ch. 17 :
Cujus etiam Manufirmæ censum de meo jure in eorum transfero dominium, ut hæc non Manufirma, sed alodus deinceps existat Majoris Monasterii Monachorum.Charta Caroli Crassi Imperatoris ex Tabul. S. Cyrici Nivern. num. 34 :
De Manu etiam firmis ut judicio Episcopi et dispositione sicut incipiunt habere exordium, in judicio, et definitione Episcopi utrum veræ an falsæ sint, utrum stabiles an inutiles sint, tantummodo absque judiciali potestate comportentur.
◊ Manufirmarum primitus eadem fuit conditio, quæ
feudorum et Beneficiorum, cum a dominis ad vitam concederentur, eaque finita ad donatores
redirent. Hariulfus lib. 4. cap. 21 :
HancIn hoc tamen inter se differebant, quod Beneficia nulli alii oneri obnoxia essent, præterquam homagio et servitio militari ; quo erga dominum a quo habuerat quisquis iis investitus, tenebatur, ab eo requisitus. Manufirmæ vero vilius quidpiam redolebant, cum sub censu annuo concederentur. Exstat præclarum et vetus de Manufirmæ ad vitam concessione Instrumentum, in Tabulario Nobiliacensis Monasterii in Pictonibus, ex quo ejusmodi contractuum et concessionum originem observare quivis potest ; quod quia hactenus ineditum, in lucem proferre haud gravabor :(terram)domni Geruini antecessores cuidam concesserant Agenardo, ut quandiu vixisset, firma manu possideret.
Mos Mosaica a priscis temporibus est promulgata, ut quicunque potens, vel aporos, possessionem suam venundare vellet, transacto anno jubilæo, id est, quinquagesimo, restitueretur illi possessio. Ad instar ergo hujuscemodi moris constitutum est per spatium hujus vasti orbis, ut Manufirma finitis successoribus absque ulla calumnia redeat, unde fuerat. Igitur ego in Dei nomine Yvo Abba, et Fratres nostri cuidam fideli nostro, Rorgoni scilicet, Canonico et Archidiacono S. Petri Pictavensis, Manufirmam facimus de tribus jugeris vinearum, aut eo forsitan amplius. Et sunt secus aliam Manufirmam de Cassanas, ut quandiu vixerit, teneat, et post discessum ejus ad locum S. Juniani remaneat, et ad festivitatem ejus omni anno unam libram de piperum reddat. Manufirmam vero de Cassanas ipse et mater ejus Aldeardis, quandiu vixerint, simul teneant ambo, et post discessum amborum ad locum remaneat, nullo contradicente propinquo. Si quis autem hanc Manufirmam calumniare, vel inquietare præsumpserit post discessum Rorgonis et Matris ejus, mille solidos coactus componat, et in ira Dei omnipotentis corruat, et alienus a consortio Christianorum fiat, atque excommunicatus permaneat, consepultus in inferno cum Dathan, Chore et Abiron. Et ut hæc Manufirma stabilis et inconvulsa sit, manibus Rorgoni et matris ejus Aldeardis est firmata, et parentibus illorum ad firmandum data. S. † Hugonis filii Alboini. S. † Hugonis filii Arberti.
◊ Quandoque, et crebro, manufirmæ dabantur non ad unius
modo, sed ad primi aut secundi hæredis vitam, ita ut iis decedentibus, licet liberos
haberent, ad dominos reverterentur, quæ erat Præcariarum et Præstariarum
conditio. Liber Aganonis, sive Tabularium Monasterii S. Petri Carnotensis :
Pars vero B. Petro data a Guiberto Abbate quondam improvide cuidam Militi et duobus hæredibus suis in Manufirma concessa esse dignoscitur.Prostant in eamdem sententiam varia Diplomata in Chron. Hariulfi lib. 4. cap. 21. in Tabul. Abbat. Vindoc. apud Gallandum de Franco alodio pag. 20. et in Tabulario S. Hilarii Major. Pictav. apud Beslium pag. 284. 286. 290. in quorum altero notandum occurrit, interdum successorum vocabulo non semper liberos, aut proximiores hæredes intelligi, sed eos quos ille cui fundus datus erat ad manufirmam, eligere aut nominare voluisset :
Deprecatus est ut... cuidam viro nomine Mainardo, et duobus successoribus ejus, quoscunque eligere voluerit, sub censu 3. solidorum concedere deberemus.En aliud ex Originali Monasterii Nobiliac. desumptum :
In nomine, etc. Interveniente Dei gratia Alboinus Episcopus (Pictavensis) atque Abbas Cœnobii Nobiliacensis, cum omni Congregatione ipsius Monasterii, notum quidem fieri cupimus cunctis fidelibus S. Dei Ecclesiæ, præsentibus scilicet atque futuris, quod quidam fidelis noster nomine Bernerius, Sacerdos B. Petri Canonicus, accedens venit ad nostram pietatem et precatus est nos ut aliquid ex nostro beneficio videlicet ut ei quartas terræ, et aliam terram, quantum in terra villa Vilziaco visum est habere S. Mariæ et S. Lucæ Evangelistæ et S. Juliani ex Nobiliaco Monasterio, sub Manufirma per nostræ auctoritatis scriptum dignaremur concedere, quod et omnimodo nobis placuit fecisse. Terminatur vero ex uno latere terra S. Petri, altera parte S. Hilarii, tertia parte terra S. Radegundis, quarta vero via publica. Eo videlicet modo, quandiu vixerit præfatus Bernerius sub censu xviii. denariorum teneat, possideat, et faciat exinde quidquid elegerit, jure Ecclesiastico, nemine contradicente. Post suum quoque decessum, duobus successoribus suis qualescunque melius voluerit, sub eodem censu remaneat. Et si tardi, aut negligentes hujus census fuerint, duplicatum reddant, et res non perdant. Precamur denique omnes nostros successores, ut ea quæ juste, ac rationabiliter statuimus, ita conservent, sicut a suis successoribus optaverint permanere gesta. Ut autem hæc Manufirma in Dei nomine pleniorem obtineat vigorem manibus firmavimus, postea Fratribus Monasterii corroborandam tradidimus. S. Alboini Ep. hanc Chartam a me factam et firmatam, etc.Vide Hariulfum lib. 3. Chron. Centul. cap. 31.
◊ Certe inde colligitur vix ullum esse discrimen inter
Manufirmam et Præstariam, quibus alienare solebant Ecclesiarum præpositi
res ipsas Ecclesiasticas. Hinc querelæ Abbonis Monachi Serm. 5 :
Diversis plane dolis et fraudibus prædicti invasores Ecclesiæ destruunt præsidia Christianitatis, hoc est, sedes Episcopales et Monasteria, prædiis scilicet, rapinis, precariis falsidicis, Manufirmitatibus iniquis.Vide infra Præstaria et Precaria.
◊ Extinctis iis, ad quos Manufirma ex concessionis
pacto devoluta erat, ad dominos revertebatur, nisi iidem eorum hæredibus denuo
concederent, per novam concessionem, cujusmodi secundæ, aut continuatæ donationis in
manufirmam, exemplum profert idem Gallandus ex Tabulario sancti Cypriani Pictav. pag. 19.
◊ Denique idem in manufirmis, quod in feudis, accidit : nam
quæ primum ad vitam concedi solebant, postmodum
hæreditario jure possessæ sunt, et de iis disponendi facultas, æque ac de
feudis, concessa est. Unde non semel Manufirmas donatas Monasteriis legimus, apud Pithœum
in Comm. ad Consuet. Trecens. art. 59. Ph. Labbeum tom. 2. Miscellan. pag. 567. Gallandum
pag. 18. in Tabulario Vindocinensi Thuani, etc. Adde Jac. Petitum post Pœnitentiale
Theodori pag. 669.
P. , 1766.
◊ Hujus posterioris usus
testis est Charta Guill. episc. Camerac. ann. 1287. ex Chartul. Valcel. ch. 65 :
Comme Cholars de Audencort ait vendut al abbet et au couvent de Vaucieles un courtil ;... lequel courtil cils Cholars tenoit de nous à Mainferme, etc.
◊ Nullum porro erat discrimen inter manufirmas, et terras
censuales, seu censui obnoxias, quæ in eo differebant a feudalibus, quod censuales, seu
manufirmæ, nullum homagium, servitium, exercitum, domino, ut feuda, sed censum annuum
tantummodo deberent, qui in pluribus locis in mutatione domini duplicatur, ut habet
Butilerius in summa rurali, ubi terras coteriæ, et Manufirmæ, perpetuo feudalibus
opponit, fol. 140. 154. 177. 183. 186. vet. Edit. Idem observare est in Consuetudinibus
municipalibus Cameracensi tit. 1. art. 18. 23. 74. Hannonensi cap. 68. 69. 77. 80. 84.
Montium cap. 4. 7. 12. 20. 21. 26. Atrebatensi art. 14. 23. 136. Valentianensi art. 81.
91. 182. Census de Manufirma, in Charta anni 1250. apud eumdem Gallandum :
15. solidos Paris. de capitali censu, qui census dicitur, census de Manufirma.
P. , 1766.
◊ Interdum
Manufirma, idem est atque prædium ab omni præstatione liberum et a quolibet
servitio reali et personali immune, ut colligitur ex Charta ann. 1327. in Reg. 64.
Chartoph. reg. ch. 687 : Sunt omnia prædicta moventia de franchisia, vocata Manufirma, quod est idem quod franc alleu.
◊ Jam vero Manufirmæ nomen inde manasse videtur, quod
ejusmodi concessiones manu concedentium et donatorum firmarentur,
peculiarisque esset iis in contractibus formula, quæ in plerisque habetur, quos supra
indicavimus :
Ut autem hujusmodi Manufirma stabilis et inconcussa permaneat, manu propria firmavimus.Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ ch. 12. sub Radulfo Rege :
Signum Drogoni qui cartam eleemosynariam istam scribere et firmare rogavit manu ejus firma.Tabular. Brivatense ch. 257 :
S. Ardmandi, S. Bertillæ uxore sua, qui cartam confertoriam inter se conscribere vel adfirmare rogaverunt manu eorum firma.Form. 54. ex Andegavensib. :
Unde convenit, ut manus eorum firmatas inter se accipere deberent, quod ita et fecerunt, etc.Tabular. Vindocinense ch. 106 :
Quod factum est, quando omnes contactu manuum cartam firmaverunt.Charta Eboli Comitis Pictav. apud Stephanot. tom. 3. Antiq. Bened. Pictav. MSS. pag. 343 :
Ut autem hæc Manus-firmata pleniorem in Dei nomine optineat firmitatem manibus nostris propriis subterfirmavimus.
◊ Neque diffiteor tamen formulam hanc non in solis duntaxat
Manufirmis ita fuisse usurpatam, ut in aliis concessionibus non reperiatur. Imo
observare licet ex Capitulari 3. ann. 803. cap. 19. et lib. 6. Capitul. Caroli M. cap.
237. Manufirmationes, appellari universim omnia Diplomata, Regum et Imperatorum
manibus firmata et subscripta. Ita apud Beslium Charta Guillelmi Pictavensis Comitis ann.
1019. qua alodum quoddam, Columbarium dictum, Monasterio Burguliensi
concedit, absque ullo census onere, Manufirma appellatur, his verbis :
Data est hæc Manufirma in civitate Pictavis, etc.Tabular. S. Martini de Campis :
Ego Rex Henricus et Regina, pariter et Philippus filius, cum fratribus suis Manufirmatam corroboravimus.Alia Ludovici Regis ann. 936. apud Sammarth. in Episcopis Parisiens. num. 49 :
Petierunt ut Ecclesiæ S. Petri in qua S. Medericus corpore quiescit, Manufirmas quas fecerint Comes Adalardus et Abbo vassus,... præcepto nostræ auctoritatis renovaremus ac confirmaremus.Vide Haltaus. Glossar. German. voce Handfeste, col. 802. et voce Handfestung, col. 2206.
Firma Manus, pro Manufirma, occurrit in Chronico Andrensi pag. 366. 372. 458.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manufirmitas, Charta qua fundus alicui nomine Manufirmæ conceditur, in Chartulario
sancti Cypriani Pictav. Vide Gloss. Juris Gallici v. Main-ferme.