« Manupastus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 248a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANUPASTUS
MANUPASTUS, et Manupastum, Domesticus,
gefeðneman, in Canonibus Saxonicis Edgari Regis cap. 1. § 4. vox composita ex
gefeð , nutritius, pastus. Leges Henrici I. Regis
Angl. cap. 66 :
Si Manupastum alicujus accusetur de furto, solus pater familias emendare potest, si velit, fracta lege sine perjurante.Concilium Islebonense cap. 19. apud Ordericum Vital. lib. 5 :
Si Clericus raptum fecerit vel furtum.... aut incendium fecerit, aut Manupastus ejus, aut habitator atrii similiter.Cap. 28 :
Si quid per contentionem in domo Presbyteri vel Clerico, vel eorum Manupasto relictum fuerit, Episcopi erit.Charta ann. 1082. in Hist. MS. monast. Beccens. pag. 146 :
In cæteris autem parochiis quæ ad eandem Abbatiam pertinent, et sunt de nostra diœcesi, hoc solum ei concessimus, ut Manupastos suos laicos quietos habeat.Chronicon Beccense ann. 1124 :
Propter hanc reconciliationem Ecclesia Lexoviensis non perdet forisfacturas suas de violatoribus, excepto Manupastu, id est, servientibus Monachorum.Eadem notione occurrit in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 71. 952. 994. 1002. apud Bractonum lib. 3. Tract. 2. cap. 10. § 1. Britonum cap. 12. fol. 19. in Fleta lib. 1. cap. 27. § 2. 4. etc.
Esse in Manupastu Alicujus. Leges Alvredi Regis cap. 5 :
Nullum a se dimittat, qui inculpatus sit in Manupastu suo.Leges Forestar. Scotic. cap. 13 :
Si aliquis mastinus inventus fuerit in aliqua foresta,... dominus ipse, cujus mastinus fuerit, erit culpabilis tanquam de Manupasto.Charta Henrici I. Regis Angl. in Regesto Normann. signato P. fol. 24. in Camera Comput. Paris. :
Ut habeant et teneant in pace et integre.... et quiete in omni potestate mea ab omni teloneo et modiatione, et omni alia consuetudine,.... et de omni sæculari servitio et exactione, et fouagio hominum de Manupastu eorum, et de omnibus querelis, etc.Charta Hugonis Ducis Burgund. ann. 1188. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 1008 :
Dum liberi manebunt cum parte existentes de Manupastu et familia patris.In Statuto de Decimis Saladinis apud Rigordum ann. 1188. filius in Manupastu patris esse dicitur, qui nondum est emancipatus. Adde Fletam l. 1. cap. 27. 38. § 21. lib. 2. cap. 52. § 7. cap. 67. § 6. Perardum in Burgundicis pag. 298. etc.
P. , 1766.
◊ Nostris Mainpast,
eodem sensu. Pactum inter capitulum et consules Noviom. ann. 1339. in Reg. 73. Chartoph.
reg. ch. 280 : Item du descort meu en parlement entre nous doyen et chapitre dessusdit pour nous, noz chapellains, noz clers, noz familiers et noz sergens, comme d'autres personnes de noz Mainpast, etc.