« »
 
[]« Manutenentia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 253c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANUTENENTIA
MANUTENENTIA, Auxilium, præsidium, supetiæ ; si vocis etymon spectes, Manutenentia celerem ac promptam opem significat, citius enim adesse potes ei, quem manu tenes. Charta ann. 1202. apud Stephanot. tom. 1. Antiquit. Occitan. MSS. pag. 331 :
Defensionem et Manutenentiam ego et successores mei exhibebimus et plenarie faciemus.
Alia ann. 1230. tom. 4. novæ Gall. Christ. inter Instr. col. 29 :
Nos Dalphinus Viennensis... notum facimus universis... quod ob reverentiam et amorem, nec non et Manutenentiam Archiepiscopi Ecclesiæ Lugdunensis nobis promissam.
Charta Reginaldi apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 89 :
Comes Arverniæ mihi
. . .
auxilium et Manutenentiam contra G. de Bello-juco fide interposita promisit. Subtrahere Manutenentiam
, apud Scotum. MS. :
Oncques puiz n'en eusmes de vous Maintenement,
Ainz nos avez esté en tout temps en nuisement.
Vide Manutenere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manutenentia, ut mox Manutenentio.
Ad Manutenentiam pacis publicæ
, in Charta ann. 1542. apud D. Calmet. tom. 3. Hist. Lotharing. col. 395. Occurrit passim.