![[]](img/image.png)
MANZER, Spurius, nothus, e scorto natus, Hebræis רוממ,
a quibus Græci μανζήρ apud Gregentium, Theophanem,
Cedrenum, etc. Ugutio :
Hebræor. in bona defunctor. cap. 3. ubi multa de hac voce
habet. Fragmenta Capitularium, edita a Steph. Baluzio cap. 4 :
Manzeres dicuntur filii scorti, vel adulterini, vel scelerati.Gl. Lat. Gall. Sangerm. :
Manzer, fils de putain, ou mauvais, desloial ; et inde Manzerinus, i. adulterinus.Versus, laudati a Dionysio Pontano ad tit. 146. Consuetud. Blesensis :
In Deuteron. 23 :Manseribus scortum, sed mœcha nothis dedit ortum.Ut seges a spica, sic spurius est ab amica :Sunt naturales, qui nobis sunt speciales.
Non ingredietur Manzer, hoc est, de scorto natus, in Ecclesiam Dei.Græci interpretes, ἐϰ πόρνης, Arabici Pharuch alzani, id est, pullus meretricis. Vide Joan. Seldenum lib. de Success.
![[]](img/image.png)
Viles personæ et infames, histriones scilicet, nugatores, Manzeres, scurræ, concubinarii, etc.Ademarus Cabanensis in Chron. :
Nolentes sibi præesse filium scorti, erat enimIdem :(Gauzlinus)nobilissimi Francorum Principis filius Manzer.
Jordanus quoque Manzer frater defuncti.Utuntur præterea Sedulius lib. 5. Eadmerus in Histor. Novorum pag. 195. Historia Episcopor. Engolim. cap. 19. Gaufredus Vosiensis lib. 1. cap. 12. Petrus Blesensis Serm. 42. etc.
Manzerinus, Papiæ, Adulterinus. Gaufredus Vosiensis lib. 1. cap. 73 :
Prisci Cœnobitæ religione florentes nos Manzerinos hæredes habuere.Sic etiam videtur legendum, apud Baldricum lib. 4. Histor. Hierosol. :
Hierusalem itaque sic obsessa, filiis suis occludebatur : intus a populis Manzerinis profanabatur.Editus Codex Mazelinis præfert. Adde Ordericum Vitalem lib. 9. pag. 750.
Manzarus, Eadem notione. Fortunatus lib. 5. Poem. 4. de Judæis :
Christicolæ ut cernunt tunc agmina Manzara jungi, etc.