« »
 
[]« 1 mappa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 255a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAPPA1
1. MAPPA. Mappæ appellati ludi Circenses, quia cum proxime edendi erant, mappa dimittebatur : cujus ritus originem Neroni adscribit Senator lib. 3. Var. Epist. 51 :
Cum enim prandium protenderet, et celeritatem, ut assolet, avidus spectandi populus flagitaret, ille Mappam, qua tergendis manibus utebatur, jussit abjici per fenestram, ut libertatem daret certaminis postulandi. Hinc tractum est, ut ostensa Mappa, certa videatur esse promissio Circensium futurorum.
At Silvius in Laterculo id Tarquinio Regi adscribit,
qui Romæ, dum die Circensium pranderet in Circo, de mensa sua Mappam foras, ut aurigis post prandium currendi signum daret, abjecerat
. Hinc idem Silvius Mappam pro Circensibus ludis usurpavit : 7. Idus Jan.
Prima Consulis Mappa
. Idibus Januarii,
secunda Mappa
. Et 13. Kal. Maias :
Consulis tertiæ Mappæ.
Julianus Antecessor Const. 98 :
Secunda autem (processio Consulis) ea, quæ Mappa, tertia autem ea, quæ Theatroquinegium appellatur.
Infra :
In sexta antea (processione) in Circum procedat, et faciat Mappam.
Tertullianus de Spectaculis cap. 16. ubi de Ludo Circensi :
Non vident missum quod sit. Mappam putant : sed est Diaboli ab alto præcipitati gula.
Sed et has mappas in Diptychis Consulum Bituricensi, Compendiensi, et Leodiensi expressas annotant viri docti. Punicam vocem esse scribit Quinctil. lib. 1. cap. 5. Vide Forcellinum. Nescio porro, an non et velum dicta fuerit mappa, nam ut mappam facere et dare dicebant, ita et velum. Chronicon Alexandrinum pag. 752 :
Ὁ δὲ θειότατος Ζήνων παρασχών τὸ Βῆλον τοῦ ἰππιϰοῦ, ἐυθέως ἀνελθὼν, ἐθεώρησεν, ϰαὶ ἐδέχθη ὑπὸ τῶν [] τῆς πόλεως.
Scio, velis obductos fuisse Circos docuisse Bulingerum lib. 1. de Theatr. cap. 16.
Mapparii, qui in Circo mappam demittebant, aut excipiebant, in signum proxime edendorum Circensium : μαππάρεοι, D. Chrysostomo in orat. de Circo, in Chronico Alexandrino pag. 876. in Glossis Basil. apud Nicetam in Alexio Aug. lib. 3. num. 2. Scylitzen, et alios.