« »
 
[]« Maracio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 257c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARACIO
MARACIO, Vasa quæcumque et alia utensilia quæ sali conficiendo inserviunt. Charta ann. circ. 917. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 339 :
Sunt plus minus de terra ad areas componendas c. excepto Maracione, a die præsente ipsa terra superius nominata ad ipsum locum vel ad Abbatem Rotardum necnon et ad monacos ipsius loci eam trado adque transfundo cum sua ministeria omnia vel Maracione ad abendum, etc.
Alia ibid. cap. 401 :
Areas triginta septem qui fuerunt Geraldo cum omni ministeria et Maracione quæ ad illas areas pertinent.
Charta ann. 6. Lotharii Reg. ibid. pag. 403 :
Sunt areas triginta cum sua misteria vel Maracione, a die presente ego vobis trado, vendo.
Alia ann. 11. Ugonis Reg. ibid. pag. 403 :
Sunt plus minus de terra ad areas componendas sexaginta excepto Maracione et omnia misteria.
Observandum iis omnibus locis de salinis sermonem fieri.