« Marani » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 258b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARANI
MARANI, apud Hispanos Mauri appellari solent : de qua voce ita Joannes Mariana lib. 7. de
Rebus Hispan. ubi de donatione Aurelii Regis Galleciæ in Hispanica æræ 813. facta
Monasterio : Est, inquit, ad memoriam insignis iis in litteris contenta execratio, qua
ejus donationis violator jubetur esse Anathema Marrano et
excommunicatus. Unde intelligitur, Marani, vocem vulgarem non a Mauris, quasi
Mauriani, ut quidam suspicantur, factam in Italia Friderici Ænobarbi tempore cum
Mauri plurimi fidem Christo datam in baptismo passim ejurata, quam susceperant religione,
violarent ; sed potius ex Syriaca voce Maranatha deductam,
qua anathematis ignominia, execratioque in divinis litteris continetur. At secus sentit
Scaliger de Emendatione temporum lib. 6. pag. 625. In verbis, inquit, Geographi Arabis fit
mentio factionis Maravanjun. Sciant igitur studiosi, Abaz fuisse patruum
Muhammedis, atque ejus progeniem et gentem dictam fuisse, dicique adhuc Abazium. Ad
eos jus Chalifatus pertinebat, utpote qui propius sanguine Muhammedem attingerent. Sed
Marawan quidam primus Chalifatum ab illa gente ad suos, qui Maravanum
dicti sunt, transtulit per tyrannidem, eoque nomine omnibus Muhammedanis in odio est nomen
Marawanin ad hanc usque diem. Vide Marrones.
P. , 1766.
◊ Steph. de Infestura MS. ubi
de Innoc. VIII. PP. : Innocentius traxit unam bullam contra quosdam Hispanos, Judæos vel hæreticos, vulgariter dictos Marani lingua Hispana.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Inde est, ut
videtur, quod Itali proditores per antonomasiam Maranos vocant. Annal. Cæsenat. ad
ann. 1304. apud Murator. tom. 14. col. 1125 : Et die eadem fecit prædictos captos ligatos ducere, et contra castrum furcas figere, attestans eis, si non facerent, quod fratres qui erant intus, parerent mandatis Communis, poneret eos in furcis prædictis, in quibus Pater, qui morabatur in castro, cum Maranis vel proditoribus aliis, impendere eos videbat.