« Marchamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 267b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARCHAMENTUM
MARCHAMENTUM, Idem videtur quod Marcha, jus repræsaliæ. Charta ann. 1381. in
Regest. Peiresc. 73. vol. 2. apud Præsid. :
Quæstio vertebatur utrum cives Arelatenses possent marcham sive represalias, seu gajaria contra Massilienses facere, vel imponere per eorum Officiales...... Possunt laxari seu concedi Marchamenta seu gajamenta.Charta ann. 1430. in Tabul. Communis Massil. :
Ut Massilienses possint et valeant marchare et Marchamenta et etiam gajerias facere.Hæc dubitanter proponimus, quod Chartas integras legere non licuit ; lubens quippe crediderim Marchamentum hic esse vectigal quod præstatur pro mercibus quæ in Marchas regni vel provinciæ inferuntur, aut ex iis efferuntur, nostris Traite foraine ; ea certe notione occurrit in Charta ann. 1328. in Tabul. Massil. :
Quod lignum(navigium)quod veniet Massiliam causa caritandi vinum sit quitum ab omni Marchamento.
P. , 1766.
◊ Idem certe est quod
Marcha in Ch. ann. 1430. mox laudata et in Instrum. ann. 1257. ad calcem Stat.
Massil. Mss. fol. 98. v°. col. 1 : Dominus comes teneatur eos(cives)juvare et inimicos eorum persequi et se opponere pro Massiliensibus universis et singulis ubique et Marchamenta seu gajamenta facere secundum quod de jure vel consuetudine fuerit faciendum.