« Marchrecht » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 271c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARCHRECHT
MARCHRECHT, Marchtrecht, Jus mercatum instituendi et vectigalia ex eo percipiendi.
Charta Frider. imper. ann. 1189. apud Meichelbec. tom. 1. Hist. Frising. pag. 380 :
Cum dux Austriæ Leopoldus ejusque filius Fridericus omnem majestati nostræ resignassent justitiam, quam per dominicalia Frisingensis episcopi quondam ab imperio possederant in Austria, id est Marchrecht, etc.Alia Wolskeri Patav. episc. ann. 1195. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 289 :
Justitiam fori nostri in Patavia, quod Marchtrecht dicunt, justitiam quoque nostram de Thelo, quod muta vocatur, in perpetuum remisimus.