« »
 
MARCHUM, MARCUM 1, MARCUM 2.
[]« Marchum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 271c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARCHUM
MARCHUM, Idem quod Marca, Pondus. Charta ann. 1347. apud Rymer. tom. 5. pag. 571 :
Quindecim milia marcarum sterlingorum argenti, ad commune Marchum Angliæ.
Ubi videtur esse pondus regale, quo cetera pondera probantur. Occurrit etiam in Statut. Astens. cap. 11. pag. 17.
P. Carpentier, 1766.
Charta Guid. episc. Clarom. pro villis Biliomi et S. Lupi ann. 1281. in Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 1 :
Qui libra propria falsa, vel Marcho proprio falso vendiderit et convictus fuerit, sexaginta solidos componet.
Vide supra Marchius.
[]« 1 marcum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 272c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARCUM1
1. MARCUM, Scopus uvarum, racemorum, Gall. Marc de vin. Charta ann. 1217. ex Tabul. Major. monast. :
Ita quod neminem virorum illorum sive mulierum, qui nobis debent pressoragium, si ad pressorium ipsius Simonis Marca sua detulerint pressoranda, contra nos præsumat defendere.
Alia ann. 1224. in Chartul. Barbel. pag. 281 :
Homines de Nemosio non pressorabunt Marcum suum de vineis suis, quas habent in censiva monachorum.
Tabul. S. Maglor. Paris. ch. 14 :
Coram quolibet torculari erit quædam porta, quæ de die et de nocte quolibet anno, a primo Marco in vindemiis ibidem pressorato usque ad ultimum tantummodo erit aperta. Merc,
in Consuet. Castel. ad Sequanam ex Cod. reg. 9898. 2. Vide Marchus 1.
[]« 2 marcum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 272c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARCUM2
2. MARCUM, Signum, nota, stigma, Ital. Marco. Stat. crimin. Saonæ cap. 31. pag. 64 :
Marchetur in facie Marco apparenti ferro ignito, ita quod cicatrix publice appareat.