« »
 
[]« Marggravius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 279b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARGGRAVIUS
MARGGRAVIUS, Idem qui Marchio : vox confecta ex March, limes, et Grave, Comes. Udalricus Zazius de Feudis part. 5. n. 10 :
Hujusmodi Marchionum, sive, ut nos appellamus, Margraphiorum origo in limitaneos Præpositos, sive Duces referenda : Margraphii, dicti, quod limitibus, quos vulgo Marcken appellamus, graphii, id est, Præpositi fuerunt.
Aliud etymon huic vocabulo arcessunt Leges Edwardi Confess. cap. 35. Locum vide in Mergreve. Arnoldus Lubecensis lib. 6. cap. 8. de Marchione Landespergensi :
Cum igitur Marggravius castra remeasset, etc.
Supra, Marchionem appellavit. Margravius de Brandenburg, qui alias Marchio, in Historia Archiepiscoporum Bremensium, et apud Albertum Stadensem ann. 1240.