« »
 
[]« Marguillum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 279c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARGUILLUM
MARGUILLUM. Charta ann. 1244. in Regesto Tolosano fol. 14 :
Praxeriam illam et Marguillum, quam et quod habemus in flumine Tarni, cum rappis, abardillis piscariis, et omnibus aliis juribus et pertinentiis suis, etc.
Videtur esse pro Anguillum vel Anguillarium, Locus vel instrumentum aliquod in quo capiuntur anguillæ. Et quidem praxeria ibi est series palorum qui in flumine ponuntur, ut facilius capiantur alii pisces.
P. Carpentier, 1766.
Nihil immutandum est in hac voce, qua significatur Locus in fluvio vel rivo, ubi cœnum abundat, Gall. Margouillis, unde nomen, capiendis piscibus et maxime anguillis accommodatus. Charta Phil. III. ann. 1279. in Reg. 52. Chartoph. reg. ch. 98 :
Et alia jura... quæ habent in terris, pratis, vineis, molendinis, Marguillis existentibus ultra et circa rivum Ircii.
Pariag. inter reg. et monast. Grandis-silvæ ann. 1290. in Reg. 152. ch. 25 :
Item molendina, cum suis paxeriis et execatoriis et aliis pertinentiis suis et Marguillis,... sint perpetuo per medium inter dictum dom. regem et dictum monasterium... Item molendina seu Marguilla, quæ construentur aliquo tempore in flumine Garonæ,... sint per medium perpetuo inter dictum dom. regem et dictum monasterium.
Charta ann. 1316. in Reg. 53. ch. 327 :
In quodam Marguillo pisquæ fluminis Agoti decem solidos Turon. annui redditus.
Alia an. 1330. in Reg. 66. ch. 724 :
Dicta medietas aquæ seu fluminis se tenet cum alia medietate ejusdem fluminis... ad faciendum ibi Marguillum et quemvis alium modum piscæ et utilitates suas, etc.
Hinc Margoilloier, in luto volutare, in Lit. remiss. [] ann. 1385. ex Reg. 127. ch. 172 :
Lesquelx prindrent le suppliant au corps et aux draps, et le Margoilloient comme un pourcel ; ... après ce qu'il fu ainsi Margoilloié, etc.