« »
 
[]« Marla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 284c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARLA
MARLA, Marga, de qua Plinius lib. 18. cap. 6. qua agri impinguantur, Gallis Marle et Marne. Observat Cluverius lib. 1. Germaniæ antiquæ cap. 8. in antiquissimis MSS. Plinii Codicibus Bibliothecæ Regis Angliæ Londinensis, lib. 17. cap. 6. pro marga, quod ter ibi habetur, ubique scriptum Marla. Bracton. lib. 4. Tr. 1. cap. 34. § 7 :
Et ita quod deficiat melioratio in Marla, vel in stercoratione.
Fleta lib. 2. cap. 76. § 4 :
Marla durabilior est (fimo) eo quod fimus descendendo, et Marla ascendendo consumitur.
Jacobus de Vitriaco Hist. Orient. lib. 3. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 291 :
Est autem aqua fluminis (Nili) pinguis, spissa et paludosa, quæ plus quam aliquis fimus vel Marla terram impinguat.
P. Carpentier, 1766.
Marlays, in Lit. remiss. ann. 1390. ex Reg. 139. Chartoph. reg. ch. 230 :
Icellui Jehannin avoit mené aux champs deux chevaux avec une charrette ou tumberel chargié de fembroy ou Marlays.
Vide supra Mallare 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Terminus Marlæ, Tempus, quo agros Marla impinguare solent, spatium scilicet quindecim annorum. Charta ann. 1166. ex Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 2036 :
Concessi... tres acras terræ nostræ de Mainillo tenendas ad Terminum Marlæ, hoc est, ad quindecim annos, eo pacto quod singulis annis tertiam garbam de illa terra ab illis accipiemus ; finito vero termino terram nostram quietam habebimus.
Alia ann. 1178. ibid. :
Tradidi Radulfo de Mesnil duas acras terræ nostræ ad medietatem et ad terminum Marlæ.
Charta Gerardi Decani S. Quintini in Viromand. ann. 1127 :
Terram autem marliatam a primo die marliationis usque ad 15. annos libere obti neant.
Marlare, Marla seu marga agros stercorare, pinguefacere, Marler vel Marner une terre. Chronicon Andrense :
Ipsam terram Marlare fecit.
Occurrit in Fleta lib. 2. cap. 73. § 5. cap. 76. § 2. tom. 1. Monast. Anglic. pag. 722. tom. 2. pag. 202. etc. Necrologium Ecclesiæ Carnotensis :
Marnavit terras et ad culturam redegit.
Charta apud Madox formul. Angl. pag. 253 :
Duas acras terræ meæ.... unam videlicet Marlatam versus montem, etc.
Legitur præterea passim in Chartular. Necrologiis, Computis Eccles. Attrebat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Marliare, Eadem notione. Marliatio, ipsa agrorum stercoratio. Vide paulo supra in Terminus marlæ.
Marlariæ, Fossæ, unde eruitur marla, seu marga, Gallis Marlieres, et Marnieres. Ægidius Aureæ-Vallis Monachus in Episc. Leodiensib. cap. 111 :
Aliis vero in foveis, quæ Marlariæ dicuntur, projectis, etc.
Adde Fletam lib. 2. [] cap. 41. § 2. et Foros Beneharn. Rubr. de Boscages art. 14.
Marleræ, Eadem notione. Charta Joannis Regis Angl. de Forestis ann. 1215 :
Unusquisque liber homo de cætero sine occasione faciat in bosco suo vel terra sua, quam habet in foresta, molendinum, vivarium, stagnum, Marleram, fossatum, etc.
Marleriæ, in Inquisitionibus de forisfacturis forestarum § 15 :
Inquiratur etiam de Marleriis, mineriis, turbariis, etc. Fossa marleria,
tom. 2. Monastici Anglic. pag. 1011. Charta Roberti D. de Boves ann. 1247. in Tabulario Corbeiensi lib. 7. Ch. 3 :
Et si est assavoir que li kemins me demeure ensi come il est bonnés, et les Maillieres devant dites ne autre kemin je ne puis faire ne clamer dedans le terroir de Thanes, etc. Et est assavoir que les Maillieres devant dites sont kemuns à aisemens as homes, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Marlatoriæ Bigæ. Vide Maratoriæ.
Marleiciæ, Agri marga, seu marla inpinguati. Charta Philippi Aug. Regis Franc. ann. 1220 :
Et les Marleis et gastinas, quæ sunt extra boscum, quem boscum ei non donavimus. In quibus Marleiciis et gastinis numerantur 45. acræ.
Marletum, Eadem notione. Vetus Charta apud Spelmannum :
Sciatis, me dedisse in perpetuum 22. acras et dimid. Marleti Ecclesiæ S. Michaëlis, etc.