« »
 
[]« Marotimus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 286a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAROTIMUS
MAROTIMUS. Charta Theotolonis Archiepiscopi Turonensis ann. 933. apud Sammarthanos :
De valentioribus igitur ac potentioribus rebus, sigillis Regum insignita testamenta feci : de quibusdam vero meæ ditioni subactis chartas edidi atque firmavi, et Marotimo ipsius Ecclesiæ servanda tradidi.
Eadem forte dignitas, quæ Marmita Ecclesiæ dicitur in Inquisitione de Vita et Moribus B. Joannis Episcopi Vicentini : sed qualis illa, fateor me ignorare, tametsi idem videatur, qui archivi custos.