« »
 
[]« Marpahis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 286a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARPAHIS
MARPAHIS, Strator, apud Longobardos. Ugutio :
Marphais, Strator.
Perperam structor in MS. Paulus Warnefridus lib. 2. de Gestis Longob. cap. 9 :
Qui eidem Strator erat, quem lingua propria Marpahis appellant.
Lib. 6. cap. 6. Rex vero
Cunibert, dum post hæc cum Stratore suo, quem lingua propria Marpahis dicunt, etc. Marepahis
, apud Erchempertum cap. 21. perperam Marepazis in Charta Longobardica ann. 774. apud Ughellum tom. 8. Italiæ sacræ pag. 34 :
Qui fuerunt de judiciaria Foroaldi Marepazis nostro.
Adde Chronic. S. Sophiæ Benev. pag. 629. 632. 637. 733. ubi male etiam Marepalis editum, pro Marepahis. Germanis Mar est equus ; est igitur Marpahis, vel Marpais, aut Marpaige, quasi puer equi, qui equum curat. Vide Murator. Antiq. Ital. tom. 1. col. 117. Inde
L. Henschel, 1840–1850.
Marepahissatus, dignitas et munus Marpahis, in cap. 21. Erchempert. supra laudato, apud Pertz. Script. tom. 3. pag. 248 :
Lando Capuam, Pando Marepahissatum, Landonolfus Teanum regebat.