« »
 
[]« Marritio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 287a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARRITIO
MARRITIO, Detrimentum aut jactura rei, vel molestia aut animi dolor, qualis ex damno nasci solet, quo sensu et nos vulgo marritum nunc quoque dicimus illum, qui de re quapiam dolet : Gallis Marriçon. Charta Caroli M. apud Chopinum in Cons. Andium :
Absque ulla Marritione vel dilatione reddere faciant.
Capitul. Caroli C. tit. 16. cap. 13 :
Et ipse tranquillo et pacifico animo donat illi commeatum, tantum ut ipsi et in suo regno, vel suis fidelibus, aliquod damnum aut aliquam Marritionem non faciat.
Vetus Charta in Actis Episcop. Cenoman. pag. 197 :
Quiete et regulariter absque ulla vexatione aut Marritione securiter sancte vivere permitlant.
Adde pag. 266. Charta Ludovici Pii Imp. in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. pag. 31 :
De his autem præcipimus, et censum legitimum,[] et nonas et decimas annis singulis partibus præscriptæ matris Ecclesiæ absque ulla Marritione vel dilatione reddere.
Tabular. Ecclesiæ Viennensis fol. 52 :
Post decessum namque nostrum agricultores B. Mauricii absque Marritione, vel præjudice in suorum ad matrem Ecclesiam revocentur potestate et dominatione, etc.
Tabular. Brivatense ch. 323 :
Et post nostrum discessum, nulla expectata judicis traditione, vel nemine contradicente, absque ulla Marritione mansus jam dictus... ad ipsam casam Dei in integrum revocetur.
Charta 56. inter Alemannicas Goldasti :
Post obitum vero meum absque ulla Marritione ad dictum Monasterium firmiter pertineant.
Adde Chartas 61. 62. et Vadianum de Monast. Germ. lib. 2. pag. 72. MS. :
Dedans Vianne sus el mestre donjon,
Dame Guiborg faisoit grant Marison.
MS. :
Salemon qui de Dol iert sire
Out grant Marrement et grant ire.
MS. :
Ne mena duel ne Marrement.
De vocis origine sic censet vir doctissimus in Notis ad Regum nostrorum Capitula, marrire idem valere quod irrumpere, perfringere legem, metaphora sumpta ab itinerantibus, qui a recta via declinantes marrire iter dicuntur etiamnum suis Lemovicensibus. Quod si ita est, marrire idem erit quod viam obstare, contradicere, fossa scilicet in transversum ducta ligone, quem marram vocabant : unde marrare, ligonisare, id est, fossam ligone facere, uti supra observatum. Sed et Italis Smarrito dicitur, qui a via aberrat, qui rectum iter amisit. Vide Octav. Ferrarium in Smarrire.
P. Carpentier, 1766.
Pro animi dolore nostri dixerunt Marrement et Marison, Itali Marrimento. Lit. remiss. ann. 1385. in Reg. 128. Chartoph. reg. ch. 36 :
Laquelle servante trouva que il lui défailloit une dariole,... et pour ce que elle en faisoit noise et grant Marison, lidiz Maissins son frere qui laiens estoit, oyant ces paroles et grans Marremens, etc.
Unde Marris, Matricis morbus, qui animi angorem creat, appellatur in Lit. remiss. ann. 1425. ex Reg. 173. ch. 244 :
Le mal la Marris, duquel cheent femmes comme lengoureuses... La femme de Perrenet dist qu'elle avoit mal en sa forcelle, en ses rains et en ses aisnes, qui est la forme et maniere que ont femmes malades de tele maladie...
Nisi Marris, a Latino Matrix potius accersendum putes.