« »
 
[]« Marsi » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 288b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARSI
MARSI, Homines, quibus naturalem vim contra serpentes inesse olim creditum, incantatores. Rath. Veron. episc. Præloq. apud Marten. tom. 9. Ampl. Collect. col. 793 :
Marsorum genus est in Africa, cui non nocent serpentes, et quando volunt filios suos probare, utrum sui sint, an non, mittunt illos inter serpentes, et si sunt extranei generis, illos devorant serpentes.... Marsi fuerunt in Italia incantatores serpentium, qui eos aut interficiebant aut nocere non sinebant.
Vita S. Amandi Traject. episc. tom. 1. Febr. pag. 875. col. 2 :
Fama est serpentes Marsos turbare suetos.
Vide Forcellin. et Isidor. Origin. lib. 9. cap. 2. sect. 88.