« »
 
[]« Marteror » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 289a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARTEROR
MARTEROR et Martror, Occitanis vulgo Martrou. A voce Martyrium, sic vocant festum O. SS. quod primo B. Virgini solisque Martyribus sacratum esset, ut testatur Usuardus ad Kal. Novembris :
Festivitas B. Dei Genitricis, et omnium Martyrum, quam Bonifacius Papa celebrem et generalem instituit agi omnibus annis in urbe Roma. Tertius vero Gregorius Pontifex postmodum decrevit eandem in honore omnium Sanctorum sollemniter observari perpetuo ab omni Ecclesia.
Charta Rogerii Comitis Fuxensis ann. 1095 :
In tali vero ratione impignoro vobis hæc omnia præscripta, ut ab hodierna die habeatis et possideatis istam prædictam pignoram de Martror in Martror, usque ego vobis jam dictum pretium persolvam ad Martror.
Alia ann. 1101. apud Stephanot. Antiquit. Occitan. MSS. tom. 1. pag. 485 :
Totum hoc impignorant pro triginta solidos de denarios Hugonenquos de Marteror qui venit ad unum annum ; et postea de Marteror in Marteror sine ullo enganno.
Charta Aymerici Vicecom. Narbon. ann. 1114. ibid. pag. 515 :
Et ista pignora permaneat de isto Martror ad tres annos, et de tres annos in antea si reddiderimus istud aurum et istam platam ipso die de Martror in Monasterio Crassæ sine inganno recuperamus istum honorem ; quod si ipso die de Martror non reddiderimus, istud pignus permaneat de ista festivitate in alia.
Charta Occitanica ann. 1399 :
Item mes se son amigablement composits, accordats et transigits que en l'an present... de la feste de Marteror, alias de Toussants, prochen venant en sept ans prenque ladite Infante au Bearn dus mille floris, etc.
Non alterius originis videtur vox Gallica, Martroy vel Martré, qua donatur forum Aurelianense aliorumque quorumdam locorum.