![[]](img/image.png)
MARTHIMONIUS, pro Mathematicus. Jacobi de Vitriaco Hist. Orient. lib. 3. apud Marten. tom. 3.
Anecd. col. 276 :
De Italia sunt in terra Jerosolymitana tres populi ipsi terræ quam plurimum efficaces et utiles, scilicet Pisani, Januenses et Venetiani, navali exercitio præditi, in aquis invicti, et in omni bello exercitati, Mathimoniorum, vel Marthimoniorum vel Mathematicorum ingenio flagrantes.Ubi ultimum apposuisse sat fuisset, reliqua enim menda sunt librarii quæ medica manus emendavit.