« Martiobarbuli » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 290a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARTIOBARBULI
MARTIOBARBULI. Sic legendum pro Mattiobarbuli apud Vegetium lib. 1. cap. 17 :
Plumbatarum quoque exercitatio (quos Martiobarbulos vocant) tradenda est junioribus. Nam in Illyrico dudum duæ legiones fuerunt,... quæ, quod his telis scienter utebantur et fortiter, Martiobarbuli vocantur.Ex quibus recte colligit Carolus de Aquino in Lex. milit. Martiobarbulos non solum armorum genus fuisse, sed etiam appellationem militum, quibus ab eo armorum genere idem erat inditum nomen. Erant autem Martiobarbuli idem quod plumbatæ : unde idem Carolus suspicatur reponendum esse Mattibalum quod est missile, plane consimile fustibalo ; ut sit fustis, seu clava jaculatoria, appensa habens lora coriacea cum insutis globis plumbeis. Plura vide in laudato Lexico ad hanc vocem. Adde Stewechium ad Vegetii locum allatum, et Turneb. Advers. lib. 24. cap. 12.