![[]](img/image.png)
1. MARTIUS. Martium suum habere dicebatur, cui agrum colere mense Martio, vel serere,
licebat. Id autem concedebatur urbium incolis, quibus cæteroquin, et aliis anni temporibus
in urbe stare necesse erat : quæ obligatio resseandisia et stagium
dicebatur. Charta Communiæ Incrensis ann. 1158 :
Concessum est, ut omnes homines de Communia suum habeant Martium apud villam a Purificatione S. Mariæ Candel. usque ad medium Aprilem, et a festivitate S. Joannis Baptistæ suum similem habeat Augustum usque ad festivitatem omnium Sanctorum : et si in Communia redire voluerint, ipsi et sua salva erunt.Charta Communiæ Royensis ann. 1190 :
Burgensis potest sine forisfacto manere extra villam a Purificatione B. Mariæ usque ad exitum Aprilis pro suo Martio, et a festo S. Joannis B. usque ad festum S. Martini pro suo Augusto.Adde Communiam S. Quintini.