« »
 
[]« 1 martius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 290a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARTIUS1
1. MARTIUS. Martium suum habere dicebatur, cui agrum colere mense Martio, vel serere, licebat. Id autem concedebatur urbium incolis, quibus cæteroquin, et aliis anni temporibus in urbe stare necesse erat : quæ obligatio resseandisia et stagium dicebatur. Charta Communiæ Incrensis ann. 1158 :
Concessum est, ut omnes homines de Communia suum habeant Martium apud villam a Purificatione S. Mariæ Candel. usque ad medium Aprilem, et a festivitate S. Joannis Baptistæ suum similem habeat Augustum usque ad festivitatem omnium Sanctorum : et si in Communia redire voluerint, ipsi et sua salva erunt.
Charta Communiæ Royensis ann. 1190 :
Burgensis potest sine forisfacto manere extra villam a Purificatione B. Mariæ usque ad exitum Aprilis pro suo Martio, et a festo S. Joannis B. usque ad festum S. Martini pro suo Augusto.
Adde Communiam S. Quintini.