« Martyr » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 291c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARTYR
MARTYR, Qui mortem pro Christo et fide Christiana oppetiit. Ita Ecclesia hodie hoc nomen
usurpat. Isidorus lib. 7. cap. 11 :
Martyres seu testes ideo vocati sunt, quia propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro veritate certaverunt.S. August. lib. 22. contra Faustum cap. 76 :
Per quorum confessiones, passiones et mortes hoc Deo placuit attestari, Martyres appellantur, qui Latine testes interpretantur.Ammianus lib. 22 :
Ædes illis exstruerentur ut reliquis, qui deviare a Religione compulsi, pertulere cruciabiles pœnas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc Martyres appellantur.Idem lib. 27 :
Hos enim, quos interfici tanquam noxios jubes, ut Martyres, id est, divinitati acceptos, colit Religio Romana.Ubi legendum censuerim adscriptos.
◊ At primitus, et sub ipsius Ecclesiæ incunabulis non eadem
videtur fuisse ratio. Constat enim S. Cyprianum superstitibus Martyrum appellationem
tribuisse, uti Epist. 9. quæ inscribitur Martyribus et Confessoribus Jesu Christi.
Et Epist. 12 :
De hoc, et ad Clerum, et ad Martyras, et Confessores literas feci.Epist. 15 :
Literas feci, quibus Martyres et Confessores consilio meo, quantum possem, ad Dominica præcepta revocarem.Sic et Epist. 20. 23. 52. et 69. In Concilio Carthaginensi quidam Confessorum, quidam Martyrum titulis donantur. Sed et aliis locis Martyres a Confessoribus distinguit Cyprianus, videturque innuere Martyres vocari, qui usque ad effusionem sanguinis pro Christo passi erant, licet superstites, nec consummato martyrio, cum Confessores dicerentur, qui sola voce constanter Christum confessi essent, de quibus agit Epist. 30. Idem Luciano scribens Epist. 22 :
Nunc carissime, jam inter Martyres deputande.Epist. 25 :
Contigit hic per tormenta consummari martyria.Epist. 30 :
Illud præterea vellemus addiscere, si Martyres non propter aliud Martyres fiunt, nisi ut non sacrificantes teneant Ecclesiæ usque ad effusionem sanguinis sui pacem.Fatendum tamen interdum utrumque nomen confundere, verbi gratia, dum Aurelium, Celerinum, et Numidicum, quamvis tormenta passos, Confessores vocat.
◊ Martyrum appellatione donat etiam interdum Ecclesia
viros sanctitate illustres, qui non pro confessione nominis Christi, sel alia quavis
ratione mortem perpessi sunt, verbi gratia a latronibus, aut viris impiis cæsi. Ejusmodi
sunt S.
Gervas. Cenomanensis Diac. in ejus Vita MS. cujus festum agitur pridie Non.
Julii, S. Landoaldus in ejus Vita n. 6. S. Patern. Senonens. Monach. in ejus Vita num. 14.
15. S. Lietphard. apud Molanum, S. Germ. Abb. in ejus Vita n. 13. S. Leopard. in ejus Vita
MS. Non. Octob. S. Germanus Scotus in ejus Vita Ambiani edita, S. Prætextus Episc.
Rotomag. in ejus Vita, S. Paternus, S. Eoharnus apud Bolland. Benedictus PP. V. apud
Baron. ann. 965. n. 2. S. Thomas Archiep. Cantuar. et alii passim. Vide Gervasium
Dorobern. pag. 1296. Eadmerum in lib. 1. Vitæ S. Anselmi Cant. Arch. cap. 26. 27. 28. apud
Sur. 21. April. Mabillonium tom. 6. Vitæ SS. Ord. S. Benedicti pag. 580. et Baron. ann.
400. num. 4.