« Martyrologium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 292c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARTYROLOGIUM
MARTYROLOGIUM, Fasti Sanctorum. Gregorius M. lib. 7. Ind. 1. Epist. 29 :
Nos autem pæne omnium Martyrum distinctis per dies singulos passionibus collecta in uno codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solennia agimus, non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus, indicatur, sed tantummodo nomen, et dies passionis ponitur.Vide, quæ notavit Baronius in Præfat. ad Martyrolog. Roman.
◊ Sequioribus sæculis, maxime apud Monachos,
Martyrologium laxius sumptum pro Necrologio, seu Obituario et Regula, quod
fere semper in eodem volumine Martyrologium, Obituarium, et Regula Ordinis descripta
legerentur. Capit. Aquisgran. ann. 817. num. 69 :
Utad Capitulum primitus Martyrologium legatur, et dicatur versus, deinde Regula, aut homelia quælibet legatur.Unde Martyrologio inscribi dicitur, cujus obitus dies ibi annotatur, ut scilicet ex ea congregatione seu fraternitate, cui quis adscriptus est. Ingulphus pag. 907 :
Nomen ejus et uxoris ejus fratrum nostrorum Martyrologio inscribi consensimus.Statuta Guigonis Prioris Cartusiæ de Quadripertito exercitio Cellæ cap. 41 :
Nomen vero cujusquam in suo non scribent Martyrologio, nec cujusquam anniversarium ex more facient.Adde Hist. Abbatiæ Condomensis pag. 473. Tabular. S. Eparchii Inculismensis fol. 43. 44 :
Quatenus ipsi fratres memoriale meum post mortem meam in Martyrologio suo subscribant, et dominum omnipotentem pro peccatis meis et parentum meorum devotius exorent.Neque dies duntaxat obitus annotabantur, sed etiam Ecclesiis quævis impensa beneficia, aut factæ donationes. Ditmar. lib. ult. pag. 109 :
Sanctorum reliquias et munda earum receptacula, cum aliis utilitatibus plurimis tam in prædiis quam in mancipiis ego acquisivi, et ne te forsitan laterent, Martyrologio inscripsi meo.Vide Fraternitas, Fratres conscripti, Monachi ad succurrendum, Regula.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Martilegium, Obituarium, necrologium. Charta ann. 1438. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden.
pag. 626 : Ordinavimus quod cum contigerit eundem Edmundum ab hac luce migrare, ut nomina omnium supradictorum cum obitu eorum in nostro Martilegio inserantur, et singulis annis futuris perlegantur in die anniversariorum suorum præsenti Conventu in domo nostra capitulari.
P. , 1766.
◊ Ovidii fastos
Martyrologii nomine appellat Auctor libri de Mirab. Romæ in Diar. Ital.
Montisfalc. pag. 293.