« Massarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 298b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MASSARIUS
MASSARIUS, Masarius, Villicus, Massæ custos, colonus. Ugutio et W. Brito in
Vocab. :
Massarius, cui commissa est cura totius familiæ. Conductores Massarum,apud Senatorem lib. 12. Epist. 5. Casa Massarii, in Lege Longob. lib. 1. tit. 8. § 29. Rothar. 357. Servus, qui sub Massario est, tit. 11. § 3. 5. Rothar. 134. et 132. ubi servum Massarium. Præceptum Caroli M. ann. 773. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 37 :
Villis, mansis, mancipiis, Massariis, ædificiis, etc.Bulla Honorii III. PP. ann. 1217. apud Ughellum in Episc. Anagn. :
Item mandamus, quod Massarii, qui a collectis aliquo tempore sunt exempti, etc.Charta Conradi Imp. apud August. de la Chieza, in Hist. Eccl. Pedem. pag. 223 :
Seu etiam mansos 10. cum omnibus rebus ad eas pertinentibus... sicut nunc rectæ et laboratæ sunt per illos Massarios. Liberi Massarii super Ecclesiasticas res residentes, Massarii et coloni liberi,in Charta Caroli Crassi ann. 882. apud Ughellum tom. 5. pag. 628. Vetus Inscriptio in Ecclesia Cathedrali Alexandriæ in Italia :
B. Guillelmus Zuccus, Civis Alex. Massarius hujus Ecclesiæ.Ubi Bollandus Massarium interpretatur custodem supellectilis, quæ Masserie Italis dicitur. Alia Inscriptio ann. 1178. apud Hieronymum dalla Corte lib. 5. extremo Historiæ Veronensis :
Fieri fecit, coadjuvantibus Salomone atque Rainaldo, ejusdem operis Massariis, aliisque religiosis, etc.Id est, conductoribus.
P. , 1766.
Masarius, nude, pro Habitator, qui massam seu domum habet. Vide Massa 5.
Charta ann. 1252. apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. : In eodem etiam parlamento surrexit magister Jacobus Munaldi notarius et nomine suo et omnium Masariorum seu popularium castri et loci prædicti concinnando dixit et(quod)placebat sibi et universis Masariis et popularibus et hominibus ejusdem castri, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Frequentissima est hæc vox apud Italos pro custode totius supellectilis,
machinarum scilicet bellicarum, aliorumque instrumentorum ad publica opera, quibus ex
officio invigilabat Massarius. Statuta Vercell. lib. 3. pag. 52. v° : Item quod ille qui fuerit Massarius Communis tenens utensilia Communis, habeat pro suo feudo medii anni libras quatuor Papienses.Id clarius patet ex formula juramenti quod præstabat Massarius, ibid. lib. 7. pag. 180. v° :
Ego Massarius Communis juro ad sancta Dei Evangelia bona fide et sine fraude salvare, custodire et gubernare balistas, tentoria sive travachas, ferramenta, lignamina, et omnia alia ad ipsum Commune pertinentia, et mihi commissas et commissa....... Item, quod omnia laboreria quæ fieri faciam per commune Vercellarum bona fide fieri faciam, etc.Adde Stat. Mont. Reg. pag. 58.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Massarius, Diversa nonnihil notione, pro Administrator, dispensator, Gall. Econome,
Ital. Massaio. Synodus Pergam. ann. 1311. apud Murator. tom. 9. col. 552 :
Et hanc pœnam extendimus ad Prælatos et rectores Ecclesiarum non solventes pro ipsis Ecclesiis in totum, ubi ad ipsos pertinere talium solutio consuevit, si ipsos justa causa, sive impossibilitas non excusat, de qua infra duos menses plenaria fiat fides, et ad illorum Massarios et canevarios dispensatores reddituum, qui potestatem habuerint plenariam hæc solvendi.Chron. Parmense ad ann. 1292. ibid. col. 823 :
Item eo anno per Commune Parmæ fuit ordinatum quod Fratres de Clara valle debent esse Masserii Communis, et Massaroli Communis et suprastantes tam in civitate quam extra ad doanam salis et salinæ Communis.Testamentum Humberti Dalphini ann. 1347. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 543 :
Volo quod duo probi viri de dicta terra eligantur per Universitatem ejusdem, annis singulis, qui tanquam Massarii et gubernatores ejusdem Hospitalis, ipsum Hospitale regant et gubernent.Acta S. Joli tom. 2. Junii pag. 253 :
Prælibati commissarius, et architector, defensor, consiliarii, Massarii seu santenses dictæ Ecclesiæ dixerunt..... dictam Ecclesiam fore et esse fabricandam.
P. , 1766.
Massarius, Fisci communis custos ; unde nostris etiam Massart, pro Trésorier,
cujus officium Massarderie dicitur. Inventar. Ms. ann. 1366 : ConstituitIdem proinde qui alibi Clavarius. Vide in hac voce. Stat. Cadubr. cap. 1. lib. 1 :(nuncius Apostolicus)alios capitaneum et Massarium seu clavigerium, qui juraverunt et promiserunt bene et fideliter nomine dicti domini papæ custodire et gubernare.
Item havere dicti communis custodiri faciam per Massarium sive Massarios communis,... nec de dicto havere permittam expendi, nisi pro evidenti utilitate et necessitate dicti communis.Stat. datiar. Riper. cap. 1. fol. 9. v° :
Quælibet persona, cujuscumque conditionis existat, vendens vinum, teneatur solvere Massario dicti datii soldos quindecim.Lit. ann. 1366. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 649 :
Les jurés, eschevins, Massars, et autres officiers de ladicte villeVide ibi notam docti Editoris.(de Tournay), etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Massarii Molendinorum, in Statutis Astens. Collat. 15. cap. 11. pag. 44. recto.Massaria, Cura et officium Massarii. Unde
Massariarum Provisor, seu Magister Massariorum, qui Massariis præest, iisque invigilat. Petrus
de Vineis lib. 3. Ep. 66 :
Te Provisorem Massariarum Curiæ nostræ infrascriptorum locorum....... duximus statuendum..... quod si diminutionem eandem culpa seu negligentia Massarii, qui præest, reperieris contigisse, studeas eum inde convincere coram aliis Massariis convicinis, etc. Videas præterea ne Massarii ipsi possessiones nostræ Curiæ, suæ Massariæ proprie debitas, usurpare præsumant,..... si Massariæ ipsæ munitæ sunt lignis, palea et fœno, etc.
P. , 1766.
◊ Constit. Mss. Caroli reg.
Sicil. : Item magistri passuum, magistri Massariarum, etc.
Massariolus, Prædiolum, in Charta Berengarii Regis Italiæ ann. 900. apud Ughellum tom. 5. pag.
630 :
Quatenus quendam Massariolum juris nostri situm in Comitatu Veronensi, etc.