« Masura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 301b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MASURA
MASURA, pro Mansura, mansio, domus ; interdum cum aliqua agri portione. Charta
ann. 1095. apud Lobinell. tom. 2. Britan. pag. 182 :
Apud camdem autem villam donavit Deo et S. Nicholao Gosbertus Bornus unam Masuram terræ cum examplis quæ ibi erant unde Robinus suus mæterius erat.Charta apud Madox Formul. Angl. pag. 302 :
Dedi... in perpetuam eleemosinam quandam Masuram terræ... Hanc igitur donationem meam de prædicta Masura cum tota terra ad eam pertinente, et cætera quæ hic dicta sunt, concesserunt filii mei.Tabular. S. Fromondi :
Ex dono Gellonis de Martigneio duas Masuras terræ.Charta Ingerranni Codiciac. ann. 1233. apud Thomasserium Consuet. Bituric. pag. 233 :
Si aliquis hominum illorum, terram suam ubi terragium habeamus vel habere debeamus, dederit vel vendiderit pro Masura facienda.Charta ann. 1298. ex Tabul. B. M. de Bononuntio Rotomag. :
Domus et Masura sita est in mesmillo Monachorum juxta domum et Masuram meam ex uno latere, et Masuram Petri ex alio.Occurrit ibid. pluries. Tabular. S. Richarii ann. 1265 :
Vendiderunt quamdam Masuram sitam in vico recto, et nobis debet xv. den. census.Charta Otonis Aquit. Ducis tom. 2. Gall. Christ. inter Instr. col. 478 :
Insuper confirmo præscriptis fratribus sicut continetur in charta secundi W. C. M. N. Comitis Pictaviensis atavi mei duas Masuras de foresta mea ad ampliationem circa locum de Sabloncellis.Liber niger Scaccarii pag. 312 :
Remanet autem modo in dominio meo i. carucata terræ et vi. Masuræ super prædictum servitium milit. quod vobis debeo.Chartul. S. Vincentii Cenom. fol. 94 :
Ruaudus de Caligneio Masuram Gismundi et partem suam de molendino(tenet.) Occurrit præterea in Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 9. Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1998. tom. 4. Ordinat. Reg. Franc. pag. 63. et alibi.
P. , 1766.
◊ Unde dimin. Gallicum
Masurette, in Reg. Corb. 13. sign. Habacuc ad ann. 1510. fol. 55. v°.
Masureau, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1408. ex Reg. 163. Chartoph. reg. ch.
33 : Ilz trouverent une femme toute seule assise auprès de certaine masure ou Masureau, etc.Vide supra Maseria.