« »
 
[]« Matare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 302a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MATARE
MATARE, quasi mataro configere, ut quibusdam placet. Alii a mactare, quomodo etiam scribitur in Charta Adelfonsi Regis Hispaniæ apud Antonium de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 6. pag. 467. et in Foris Aragonensibus fere semper. Auctor Mamotrecti ad 1. Esdræ cap. 4 :
Mactat, secat, necat,... quidam sine, c, dicunt, Matavit, id est, quasi ad scacos vicit : unde mato, as, verbum ludentium ad scacos.
Alii denique Mat, vocem esse Persicam contendunt, ut et Schacht-mat, unde nostri Eschet-mat effinxerunt, Itali Scacco matto, idemque sonare quod Rex mortuus est, periit, cæsus est. MS. :
D'eschez sout et des tables son compagnon Mater.
MS. ubi de Menfredo et Carolo Siciliæ Regibus : []
En la premeraine bataille
L'assailli por li deconfire,
Eschec et Mat li ala dire...
Puisque sans Roy se combatoient,
Eschec et Mat riens ne doutoient.
Chronicon Senoniense Richerii l. 3. cap. 14 :
Pro ludo scacorum, quo eum ipsa uxor sæpius Mataverat, ipsam verberaverat.
Vide Ducæ Historiam Byzantinam cap. 16. pag. 37. Hinc nostris Mater, ad angustias redigere, metaphora deducta a ludo scachorum. Idem Vacces in Ricardo I. Duce Norman. :
Bien cuide avoir Normans Matés et confondus.
MS. :
Car li siens est recreus et Matés.
MS. :
S'en fu fuis Matés et recreans.
MS. :
Cette bataille ferons el champ mellé,
Tant que li uns sont vaincu et Maté.
Ordericus Vitalis l. 12 :
Castrum condere cœpit, quod Mataputenam, id est, devincens meretricem pro despectu Haduissæ Comitissæ nuncupavit.
Salmasius in Hist. Augusti pag. 461 :
Mattus, antiqua vox et Latina, quæ emollitum, subactum et maceratum significat. Inde verbum Mattare pro domitare, subigere et macerare.
Scribit Joan. Bruxerinus Campegius lib. 6. de Re cibaria cap. 9. pag. 421. Lugdunenses quoddam panis genus in sartagine confectum. Mattafanos, seu Matefaim vocare, quasi famis domitores ac victores, qui messoribus fossoribusque suavissime manduntur.
Matare, Occidere, Hispanis, Matar. Charta Lorbansis in Lusitania ann. 734. apud Sandovallium in Favila :
Christiani habeant Comitem de sua gente, qui manuteneat eas in bono juzgo secundum solent homines Christiani, et isti component rixas inter illos, et non Matabunt hominem sine jussu de Alcaide, seu Alvacile Saraceno : sed monstrabunt suos juzgos, et ille dicebit : Bene est ; et Matabunt culpatum.
Electio Henrici Regis Lusitan. :
Qui in bello Mataverit Regem inimicum, vel ejus filium, et gancaverit ejus pendonem, sit nobilis,
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc Mathe, pro sepulcro, in veteri Inscriptione in ecclesia Pompei ad Murtam fluvium, ubi de S. Euchario Martyre et sociis sub Juliano Apostata occisis :
Monsieur S. Eucaire par Valdres, Sarrazins et Princes étant avec l'apostat Julien, vingt et deux cents par nombre sont icy mis en comble en 362. Le 10. des Calendes de May, furent mis en cette Mathe.
P. Carpentier, 1766.
Hinc nostris Mat, Tristis, mœstitia affectus. Lit. remiss.. ann. 1386. in Reg. 129. Chartoph. reg. ch. 10 :
Lesquelx exposans apperçurent que ledit Philipeau faisoit moult Mate chiere, et avoit une playe ou front.
Vide Mattus 1.