« »
 
[]« Matarus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 302b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MATARUS
MATARUS, Matara, Telum vel missile, Gallis proprium. Cæsar. lib. 1. de Bello Gall. de Helvetiis :
Nonnulli inter carros rotasque Mataras ac tragulas subjiciebant, nostrosque vulnerabant.
Auctor [] ad Herennium lib. 4 :
Ut si quis Macedonas appellavit hoc modo : Non tam cito Sarissæ Græcia potitæ sunt : aut idem Gallos significans dicat : Nec tam facile ex Italia Materis Transalpina depulsa est. Μάταρις,
apud Strabonem lib. 4. πάλτου τὶ εἶδος dicitur, Hesychio μάδαρις et μαῖρις. Agobardus lib. Contra judicium Dei cap. 6 :
Contra quem exerto brachio gladium vibrans, aut Matarum tenens, stas paratus ad cædendum, etc.
Huc etiam pertinent ista ex Fragmento Petronii de Cœna Trimalcionis :
Gladium tamen strinxi, et mataritata umbras cecidi.
Ubi forte legendum matari, aut matara. Galli inde vocem Matras retinuere, pro telo, quæ occurrit in Consuetud. Bayonensi tit. 26. art. 4.
P. Carpentier, 1766.
Matelas, eodem sensu, f. pro Matras, in Lit. remiss. ann. 1390. ex Reg. 140. Chartoph. reg. ch. 557 :
Rommet du Bosc avoit une arbalestre et quatre Matelas Matrasse,
in aliis ann. 1478. ex Reg. 206. ch. 370 :
Le suppliant benda une arbaleste,... et tira une Matrasse.