« »
 
MATURITAS 1, MATURITAS 2, MATURITAS 3.
[]« 1 maturitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 311b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MATURITAS1
1. MATURITAS. Amalarius de Ordine Antiphonarii cap. 69 :
Populus enim invitatur ad vigilias et hora noctis, de qua dicebat David Propheta : Præveni in Maturitate et clamavi.
Ubi maturitas accipitur pro media nocte, ut ex S. Augustino explicat idem Amalarius. Atque ita ea vox accipi debet apud Eckeardum Juniorem de Casibus S. Galli cap. 1 :
Progreditur interea præventor Maturitatis ad sepulcra cimiterii oraturus.
Cap. 3 :
Quadam nocte in Ecclesia præveniens in Maturitate.
Ibid. :
Quem invenit surgentem, ut et ipse præveniret in Maturitate.
Vocis vim exponit Iso de Othmaro lib. 1. cap. 7 :
Cum nocturnæ celebrationis vigilias consurgendo præveniret.
Ubi perperam Goldastus maturitatem, matutinitatem et auroram interpretatur.
[]« 2 maturitas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 311b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MATURITAS2
2. MATURITAS, Judicium, mens, Gall. Bon sens. Sidon. Apollin. Epist. 1. lib. 1 :
C. Symmachi rotunditatem, C. [] Plinii disciplinam, Maturitatemque vestigiis præsumptuosis insequuturus.
Hinc
Personnes sages...... et plains de grant science et Meurté
, in Stat ann. 1356. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 141. art. 46. Dicitur etiam de fructibus maturis, pro Maturité, in Lit. remiss. ann. 1369. ex Reg. 99. Chartoph. reg. ch. 279 :
Les fruiz d'icelles vignes venuz à Meurté et presque en estat de cueillete.
[]« 3 maturitas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 311c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MATURITAS3
3. MATURITAS, Modestia, gravitas. Stat. MSS. eccl. Lugdun. cap. De Maturitate incedendi per chorum. :
Quicumque ...... debet per chorum mature incedere, humiliter et honeste, dum facit officium suum.