« »
 
[]« Matutini » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 312b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MATUTINI
MATUTINI, Vigiliæ nocturnæ, Aimoino. Concilium Tur. II. can. 18 :
In diebus festis ad Matutinum sex antiphonæ binis psalmis explicentur.
Infra :
Cur ad Matutinum non itemque vel duodecim explicentur ?
Zachæus lib. 3. Consult. cap. 3. de Monachis :
Nunquam præterea diei falluntur adventu, sed strenuos semper fallentis auroræ tempus exsuscitat, atque offerendas Deo Laudes devotio Matutina compellit.
Chr. Novaliciense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 744 :
Mansionarius illius ecclesiæ.... cum surrexisset, ut sonaret Matutinum, illum cereum minime reperit.
Vide Honorium Augustod. lib. 2. cap. 28. et Baron. ann. 57. num. 161.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ambiguæ significationis esse Matutinum seu Matutinos post Mabillonium hic observare juvat. Apud plerosque veterum, cum eo nomine in plurali numero utuntur, illam ecclesiastici officii partem significat, quam Laudes appellamus. Ita SS. Benedictus, Aurelianus, et Isidorus in Regulis suis Matutinorum vocem usurpant. Cassiano pro Laudibus itidem usurpatur, et lib. 1. Institut. cap. 4. in singulari pro officio Primæ. Alii vero hac voce significant nocturnas preces, quæ duplicis generis distinguntur : aliæ Vigiliæ in solemnioribus festis usitatæ, sic dictæ, quod ab ineunte, aut certe a media nocte circiter initium ducerent : aliæ Matutinæ in profestis et Dominicis, quibus tardius nocturnæ preces persolvebantur. Hoc postremo significatu Matutinum sumitur in Concil. Turon. laudato, atque in Venetensi ann. 465. can. 14 :
Ut clerici qui in civitate fuerint, Matutinis hymnis intersint.
In duplici notione Gregorius Turon. Matutinas non raro appellat : pro Laudibus in lib. 1. de Mirac. S. Martini cap. 33 :
Mane autem facto, signo ad Matutinas commoto, reversi sumus dormitum ;
pro Vigiliis in lib. de Vitis Patrum cap. 8 :
Quodam autem mane cum surrexisset ad Matutinas S. Nicetius, exspectatis duabus antiphonis ingressus est in sacrarium ; ubi dum resideret, Diaconus responsorium Psalmum canere cœpit.
Matutinarius cursus B. Mariæ. Hugo Flaviniac. ann. 961. pag. 135 :
Qui tunc forte solo prostratus Matutinarium beatæ Virginis decantabat cursum.
Unde liquet officium B. V. in Ecclesia perantiquum.
Matutinalis Liber, in quo officium Ecclesiasticum matutinum continetur, in Charta Antibarensis Episcopi, apud Joan. Lucium lib. 2. de Regno Dalmat. cap. 14. et in Chronico Montis-Sereni ann. 1137. Vide Matutinale.