« »
 
[]« Maura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 312c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAURA
MAURA, Sic catenam quamdam, quæ nocentibus puniendis erat destinata, vocabant Lemovicenses. Vita S. Leonardi 6. Novembr. apud Surium pag. 167. n. 9 :
Lemovicensium Vicecomes quidam, ob deterrendos homines a maleficiis, immanissimam jusserat parari catenam, eamque ad cippum alligari, qui erat in [] media turri, haud procul ab ecclesia B. Martialis exstructa. Prominebat autem e turri catena, et qui ea ad collum vinciebantur, sub dio stabant : et æstate quidem expositi erant solis ardoribus, hyeme autem nivibus et frigori : et utroque tempore pluviis, ventis et imbribus, aliisque cæli injuriis, ita ut non unam, sed mille mortes perferre viderentur. Eam catenam, Mauram appellabant... Surge incolumis, et hanc Mauram perfer ad ecclesiam meam.
Quod supplicii genus haud infrequens fuisse innuit MS. :
Par un jugement prirent Athis,
S'il ont en la chaine mis.
Une chaine avoit à Romme,
Ou tenoient trois jours un homme
Qui avoit fait forffait mortal,
Tous l'esgardoient communial.
Pour ce que aulcuns les veoient,
Qui de tel fait se chastioient.