« Mautstet » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 313b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAUTSTET
MAUTSTET, Tributum, quod pro transvehendis mercibus exsolvitur, Gall. Droit de
trespas, vel Traite-foraine. Est etiam tributum omne quod a transeuntibus per
terras alicujus domini pensitatur, Gall. Droit de passage ; Germani Mautner
vocant, qui vectigal illud exigit. Charta Friderici Ducis Austriæ ann. 1243. apud Ludewig.
tom. 4. Reliq. MSS. pag. 228 :
Nos quoque præfati privilegium Marchionis super eadem concessione ratum habentes, ipsam ecclesiam esse concedimus absolutam tam a prædicto jure, quam ab omni vectigalium absolutione, quæ ipsa vel officiales ejus in passagiis nostris vel quibuscumque locis nostri Ducatus quæ Mautstet dicuntur, hactenus persolverunt. Statuentes ut in terris vehendo vino suo vel annona sua nomine telonei, sive in aquis sive in terris, nulla unquam ab eis pensio exigatur.Maut, vectigal, stet, locus.