« »
 
[]« Maxima » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 314a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAXIMA
MAXIMA, Recepta sententia, Regula, vulgo nostris et Anglis Maxime. Fortescutus de Laude Legum Angliæ cap. 8 :
Principia autem quæ Comentator dicit esse causas efficientes, sunt quædam universalia, quæ in Legibus Angliæ docti similiter et Mathematici Maximas vocant, Rhetorici Paradoxa, et Civilistæ Regulas Juris denominant.
Christophorus de S. Germano in Dialog. de Fundamentis Legum Angliæ cap. 8. initio :
Quartum fundamentum legis Angliæ stat in diversis principiis, quæ a peritis Legis Angliæ Maxima vocantur, quæ semper habita et tenta sunt pro lege in hoc regno Angliæ, quibus non est licitum alicui legis perito contradicere.