« Maynerius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 314c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAYNERIUS
MAYNERIUS, Maignerius, Mainerius, et Meynerius, Familiaris, domesticus,
serviens, apparitor ; rustici Dumbenses etiamnum famulos suos Meignats vocant. Jam
vero quodnam fuerit Maynerii officium, quæ ejusdem privilegia et immunitates,
discere licet ex iis quæ subjicimus, unde et varias ejusdem vocis efformationes
notionesque accipies. Charta ann. 1274. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 126 :
Item de famulis seu Mayneriis Archiepiscopi Viennensis, Abbatis Romanensis, et Ecclesiæ de Romanis sic dicimus et ordinamus, quod illi qui dictas Maynerias ad præsens obtinent, illa gaudeant immunitate et libertate qua hactenus usi sunt : quia vero aliquando contigit, quod aliquæ Mayneriæ ad dictum D. Archiep. vel Ecclesiam de Romanis aliquo casu vel certa causa devenerunt, et modico pretio accepto, divitibus hominibus de Romanis concessæ fuerunt, ut immunitatem tailliarum et onerum villæ ex hoc consequerentur, etc.Et infra :
Item... quod Archiepiscopus nec ejus familia spolient sine causæ cognitione aliquem Canonicum, clericum, vel aliquem de eorum familia, vel Mayneria.Charta ann. 1338. ibid. tom. 2. pag. 367 :
Atque jura dictorum Decani et Capituli, et singularum personarum ipsius Ecclesiæ et eorum familiarium et Mayneriorum... custodient.Alia ann. 1336. ibid. pag. 120. ubi de officio Maynerii :
Qui Andrevonus in civitate et territorio Gratianopolis citare et saysire ad instantiam partis et partium debite valeat, mandata exequi, et litteras juxta formam et tenorem dictæ Curiæ Graisivodani.Statutum Humberti II. Dalphini ann. 1349. ibid. pag. 587 :
Item, voluit, declaravit et ordinavit ipse D. Dalphinus numerum Maigneriorum seu servientium Curiæ... Item, quod Maignerii vel alii officiales Dalphinales in domibus Baronum seu aliorum Nobilium Dalphinatus, seu aliarum terrarum suarum pignorare non possint nec debeant infra domos ipsas, quandiu pignora sufficientia ipsorum pignorandorum extra domos eorum poterunt reperiri ad evitandum scandala quæ inde possent forsitan evenire.Charta ann. 1361. ibid. tom. 1. pag. 150 :
Constituimus Meynerium et bannerium nomine D. Dalphini, pariter et ordinamus, concedentes eidem Guigoni licentiam et autoritatem infra dictam Castellaniam et ejus ressortum citandi, ajornandi, mulctandi, arrestandi, banneyandi, bonna levandi, et alias ipsum officium Meyneriæ et banneriæ, prout consuetum extitit... exercendi.Charta ann. 1339. ibid. pag. 128 :
Et emolumentum proveniens ex delictis Maineriorum delinquentium in suo officio.
P. , 1766.
◊ Pro apparitore
Mainnier occurrit in Lit. remiss. ann. 1358. ex Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 129 :
Après ce vint un sergent, appellé Radis, que l'en appelle audit Dauphiné Mainnier de court, etc. Mesnier,eodem intellectu, ut videtur, in Stat. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 358. art. 14.