« »
 
[]« Mazer » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 315c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAZER
MAZER, Mazerinus, Mazarum, Masdrinum : ita passim appellant Scriptores pretiosiora pocula ; sed quæ eorum fuerit materia, non omnino constans est opinio. Somnerus lignea fuisse dixit, et acerna, quod Maezer, Belgis, aceris arboris tuberculum sonet. Sane scribit Janus Dolmerus in Notis ad Jus aulicum Norvegicum antiquum pag. 461. pocula ex acere facta olim fuisse in pretio apud Norvegios. At Fortunatus in Epistola præfixa lib. 1. Poemat. pocula acerna ut viliora recenset. Germ. Maser, olim Masar, est Tuber, nodus trunci. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 875. []
Genuinam vero, ni fallor, notionem attigit vetus Glossarium Lat. Gall. docet quippe eadem fuisse vasa, quæ Latini Murrhina vocant :
Murrha, Hanap de madre.
Sed et Matthæus Paris ann. 1181. videtur appellasse, Murrhina, quæ alii Mazerina, pag. 97 :
Tres cuppæ Murrinæ.
Charta Guillelmi Episc. Ambian. ann. 1293. in Tabul. Episcop. Ambian. fol. 99. v. :
Et cuilibet lectum et sciphum argenteum et Murreum.
Testam. Johannis de Albiniaco Episc. Trecens. apud Camusatum pag. 201 :
Una cum omnibus et singulis ciphis meis Murreis tam cum pedibus argenteis, quam sine pedibus, etc.
Lit. official. Autiss. ann. 1338. in Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 40 :
Item duos ciffos Murreos, valentes tunc communi extimatione sexaginta solidos Turon.
Charta ann. 1375. in Reg. 108. ch. 286 :
Item omnes ciphos, tam argenti quam alios de Madre, etc. Un henap de Madre vermeil,... lequel henap fut prisié douze sols Parisis,
in Lit. remiss. ejusd. an. ibid. ch. 66. Est autem Murrha, ut auctor est Plinius lib. 37. cap. 2. lapidis pretiosi genus odoris præstantia commendabile, et colorum varietate insigne, subinde circum-agentibus se maculis in purpuram candoremque, et tertium ex utroque ignescentem, veluti per transitum coloris purpura rubescente, aut lacte candescente.
Nascitur autem in Oriente apud Parthos. Papias : Murina, gemma, apud Parthos gignitur, unde dicitur, quia varietas ejus in purpuram candoremque et ignem, quasi in cælesti arcu conspicitur. Ex Isidori Origin. lib. 16. cap. 12. sect. 6. Notum vero Murrhea et Murrhina pocula et vasa magno olim fuisse in pretio apud Veteres, non modo ex Plinio, sed et Seneca lib. 7. de Benef. cap. 9. Suetonio in Augusto cap. 71. Propertio lib. 4. Eleg. 5. vers. 26. Martiale lib. 14. Epigr. 113. Paulo et Javoleno JC. in leg. 3. § 4. et leg. 11. § 2. D. de Supellectile legat. (33, 10.) Capitolino in Antonino Philosopho et in Ælio Vero, Lampridio in Heliogabale, Victore in Epit. in eodem Antonino, etc.
Ex quibus quidem Scriptoribus invicem collatis nondum certo erui potuit quænam fuerit Murrhinorum materia, adeo ut cum Turnebo lib. 8. Adv. cap. 1. dicere liceat, ubi de Murrhinis,
tantam nobilissimorum Scriptorum in re frequentissima dissensionem adnotatione dignam prorsus existimandam.
Quippe Baronius ann. 34. ex Mich. Mercato, Mirrham veterum, idem esse ait quod hodie Indi Benzni, seu Benivinum vocant, materiam scilicet ex mirrhæ arbore incisa fluentem, ex qua in massam coagmentata, coloribus ad speciem inductis, arte inde potoria effingebantur, quæ in summis populi deliciis essent. Cardanus, Julius Scaliger in lib. de Subtilitate, et Salmasius ad Solinum, murrhina antiquorum, esse vasa nostro sæculo porcellanea vocata contendunt, proindeque, ut Baronius, fictilia ; cui sententiæ favet Alph. Ciaconius in epist. ad Princ. Cardinal. apud Marten. tom. 3. Ampl. Collect. col. 1324 :
Taceo... vasa Murrhyna ex China tot generum, quæ Porcellanæ patrio sermone appellantur.
Petrus vero Bellonius lib. 2. Observat. cap. 7. vasa murrhina ex aliquo concharum genere fuisse confecta existimavit : et ideo sic denominari a Murice pisce, qui per excellentiam alio nomine Conchilium dicitur. Antonius Nebrissensis agaten esse putat. Andreas Cæsalius de metallis lib. 3. cap. 23. ex scoriis metallorum[] confecta murrhina vasa existimat, eaque sic dicta, quod myrrham redoleant. Denique Nicolaus Guibertus Medicus Mussipontanus in Assertione de Murrhinis, edita Francofurti ann. 1597. confutatis hisce virorum doctorum sententiis, novam induxit, contenditque murrhina vasa lapidea fuisse, et ex materia fossili, non vero fictilia, licet id Propertius videatur dixisse : quod etiam ante eum statuerat Georgius Agricola lib. 6. de Natura fossilium, scribens, Onychen in Caramania natam, nunc onycha nominare Plinium, nunc murrhina. At cum species variæ sint Onychis, idem Guibertus putat murrhina vasa elaborata ex ea quam Corneolam albam vocant, zonis tamen diversis coloribus, et aliquam similitudinem habentibus ad arcum cælestem, (quas quidem venas, madratas, a vulgo appellari annotat cap. 6. extremo) qualis improprie Sardonyx dicta, quæ potissimum in Caramania probatissima nascebatur. Id præterea firmant Glossæ Græc. Lat. : Σάρδιον, τὸ ψηφίον, murra, σαρδόνυξ. Sed et Sidonius Carm. 11. myrrinam Sardonichen dixit :
Myrrina Sardoniches, amethystus Iberus, iaspis
Indus, etc.
Apud Annam Comnenam lib. 3. Alexiad. pag. 94. ϰαυϰίον σαρδονύχιον, Aretas in Apocalypsim cap. 57. de Sardonyce :
Ὁ λίθος οὕτος ϰαὶ χροίαν αἱματιαίαν ἐγϰολπίζεται.
Ejusmodi onychinorum vasorum meminit Concilium Duziacense I. part. 4. cap. 5 :
Et probatum est coram omnibus in Synodo, quia calicem onychinum de ipsa Ecclesia auro et gemmis ornatum, et patenam onychinam, quam Domnus Rex S. Mariæ Laudunensis Ecclesiæ dedit, auro et gemmis ornatam de scriniis suis... latentius jussit arripere.
Unde colligitur ejusmodi calicibus usos etiam in sacrificiis Sacerdotes, ut et ex Chr. Casin. lib. 3. cap. ult. Helgaldus in Roberto Rege pag. 68 :
Urceolum ex onychino factum, quod comparaverat Rex ditissimus pretio 60. librarum, iterum ipsi sanctæ Crucis loco contulit.
In hoc tamen differre observat idem Guibertus antiquorum murrhina et onychina vasa, quod vasa murrhina ex Onyche gemma confecta appellationem hanc sortiebantur : pocula vero onychina, quæ ex Onychite, hoc est, ex Calchedonio erant confecta. Sed hasce virorum eruditorum sententias aliis examinandas relinquimus, quas legere est potissimum apud Iacobum Gretzerum in Syntagm. de Vino myrrhato et myrrhinis.
Murrhina porro pocula intellexisse Virgilium 2. Georg. non desunt qui putant :
Ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro.
Ubi Servius :
Gemmeo poculo, non gemmato.
Mazer, Mazarum, Wibertus in Vita S. Leonis IX. PP. cap. 6 :
Et quemdam scyphum pretiosi Mazeris ob sui memoriam obtulerat.
Ubi Codices alii monente Henschenio, præferunt pretiosi Marmoris. Mazeris legendum censet Mabill. sæc. 6. Bened. part. 2. pag. 73. ubi observat Brunonem Signiensem asserere hunc scyphum ligneum fuisse, atque a Desiderio Casinensi seu Victore III. poculum lignarium appellatum. Will. Thorn in Chr. pag. 2205 :
Et empla un hanap de Mazer, oue un pée d'argent.
Visitatio Thesaurariæ S. Pauli Londinensis ann. 1295 :
Item ciphus de Anserne magnus de Mazero, cum basso [] pede, et circulo argenteo. Item cupa magna de Mazero, ornata pede alto 2. circulis et pomellis argenteis.
Charta Heccardi Comitis Augustodunensis apud Perardum :
Et anapo corneo majore, cum illo de Mazaro.
Testamentum Mag. Geraudi de Abbatis-villa Archidiaconi Ambianensis ann. 1271 :
Et tota supellectilis mea argentea, et cyphi de Mazaro, cum pedibus, et sine pedibus.
Charta ann. 1347. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 556 :
Item, unum ciphum de Mazaro sine copertorio, cum pede argenteo laborato in medio et deaurato, cum sex esmaltis parvis. Item, unum alium ciphum minorem cum copertorio de Mazaro cum pede argenteo, habente unum esmaltum laboratum in summitate dicti copertorii.
Galli vulgo Madre vocant ejusmodi scyphos et pocula. Computum Steph. de la Fontaine Argentarii Regis ann. 1350. titulo,
Madres et caillers pour boire vins nouveaux
 :
Pour un hanap de Madre fin à tout le couvercle, duquel l'en sert le Roy à table, 16. liv. Par.
In eodem Computo :
Pour faire et forger 7. bouillons d'argent pesans 2. onces, dorez et émaillez à leurs armes, et mis és fons desdits caillers.
Alibi :
Pour apareiller et recoudre 2. hanaps caillers, pour argent et façon 28. sol. Paris.
Rursum :
Pour faire et forger la garnison de sa couppe de Madre de son hennap de jour, et de son cailler de nuit, pour le terme de Toussains, et les 12. bouillons pour les caillers de sa table.
Ibidem :
Pour faire et forger 4. boullons d'argent doré et émaillez pour mettre és fons des 4. caillers, etc.
Et cap. quod inscribitur Coutellerie :
Deux paires de couteaux à trenchier avec les parepains, l'une paire à manches de cedre, garnis de virolles et de tinglettes d'argent dorées, et émaillées de France : et l'autre paire à manches de Madre semblables, garnis et émaillez, delivrez en ce terme pour le Roy aux festes de Toussains et de Noel, douze livres.
Passim ibi Regestum Peagiorum Paris. :
Hanap de Madre doivent un denier, et s'il y a hanap de fust, si aquite le madre le fust tout pour un denier.
Infra :
Du tonlieu des hanaps de Madre, de fust, d'escuelle, et de plateaux.
Regestum continens Peagium Bapalmarum :
Le hanap de Madre à pied d'argent.
Infra :
Le hanap de Madre pour son boire.
Tabularium Compendiense :
Tradita fuerunt Priori 2. plates, 3. escueles d'argent, 1. hennas, 2. bises dorées, 13. cuilliers en un cofin, 9. en l'autre d'argent, 3. hennas de Madre à pié.
Testam. Droconis de Vaucelles ann. 1358 :
Item do Alizonæ de Nigella pediceæ meæ... x. libras Par. et meum magnum scyphum de Madre cum pede argenti.
Charta Roberti Comiti Drocensis in Histor. Drocensi pag. 250 :
Excepto quod scriptum est de merceriis et cyphis de Madre.
Etiamnum hodie Angli pateram Mazer vocant.
Mazerinus, Scyphus ex mazare. Radulphus de Diceto in Imag. histor. ann. 1182 :
Ciffi 9. argentei, tres cuppæ Mazerinæ, 3. salsaria argentea.
Teloneum S. Audomari in Tabulario S. Bertini :
Saccus cordatus cyphorum Mazerinorum 4. den.
Charta ann. 1247. tom. 2. Hist. Eccles. Meldens. pag. 150 :
Legavit... sorori defunctæ Eremburgis, quadraginta solidos, et quemdam ciphum Mazerinum.
Inde apud Poetas nostrates vernaculos passim Mazerin, pro scypho ex mazare reperire est. Philippus Mouskes MS. in Philippo Aug. :
Et apporterent estrelins,
Hanas, coupes, et Mazerins.
[] MS. :
Venir en fait tout plein un Mazerin,
Aubery bust, qu'il n'y quist point d'engin.
Alibi :
Tu en beuvras à un tel Mazerin,
Dont tu morras encore à male fin.
Manzerina Vascula. Vide suo loco.
Mazdrinus. Lambertus Ardensis :
Wido de Elembon dedit feodum, quod ab eo tenebat Gerardus de Sauvingehem, pro tribus fertis argenti, et cifo uno Mazdrino.
Ubi Chronicon Andrense pag. 352. habet mazerino.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Madelinus. Tabular. Compendiense :
Hæc sunt nomina utensilia de Ruminiaco... duo manutergia, tria auricularia, duo cifi Madelini cum pedibus argenteis.
P. Carpentier, 1766.
Maderinus. Charta ann. 1225. in Chartul. S. Mariani Autiss. :
Promisit abbas Eroardo quemdam cifum Maderinum, etc.
Madrinus : Testamentum Abbonis Canonici Altisiodor. ann. 1191. in Tabular. Eccles. Altisiodor. fol. 48 :
Duos cyphos argenteos, 11. cochlearia, unum Madrinum.
Et mox, Cifum Madrinum. Necrolog. S. Martini de campis 4. Id. Jan. :
Dedit Conventui ciphum Madrinum ad pedem argenteum et deauratum... an. 1331.
MS. :
Cil prent touailles, cil bacins,
Cil coupe d'or, cil Maderins.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mardrinus, in vita S. Udalrici sæc. 5. Bened. pag. 453 :
Unum coopertorium Mardrinum ad servitium sui successoris dimisit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Maserius. Testam. D. le Scrop ann. 1415. apud Rymer. tom. 9. pag. 276 :
Unum Maserium coopertum, cum pede et borduris argenteis et deauratum.
Mazelinus. Necrolog. Ecclesiæ Parisiensis Non. April. :
Dedit etiam nobis cyphum Mazelinum cum pede argenteo ad serviendum in refectorio.
Adde 21. Kl. Maii. Le Roman de Garin MS. :
Si m'ont tolu et mon pein et mon vin,
Et m'escuelle, mon hanap Mazelin.
Alio loco :
Giebert appelle, Baillez-moy câ le vin,
Dessus ma table mettez mon Mazelin.
Infra :
Desor la table fiert si le Mazelin,
Le hanap froisse, si espandi le vin.
Nolim tamen hisce omnibus Auctorum locis, murrina vasa, cujusmodi antiquorum erant, intelligi, cum doceat Papias sua ætate ita appellata universim vasa vitrea, seu scyphos vitreos :
Murra, genus vasis, pro vase vitreo ponitur.
Edit. habet pro vitro. Alibi :
Myrrhinum, genus optimi vitri et saphyrini coloris, inde myrrhina vasa dicuntur.
Ita Codex editus : at MS. pro vitri, habet vini. Sed prior lectio melior ; atque ita sumi debere vasa mazerina in Regestis Peagiorum supra laudatis fortean existimandum est.
Madrinarius, Officium Scantionariæ, cui madrinorum et poculorum cura incumbebat. Computum Hospitii Reg. ann. 1313 :
Rad. de Asneriis Madrinarius.
Statuta Philippi Longi pro sua domo ann. 1317. in Regesto Pater, Cameræ Comput. Paris. fol. 79 :
Il y aura un Madrinier, qui servira de voires et de hanaps, et aura 3. den. de gages par jour pour toutes choses.
Nescio an huc spectent Glossæ Gr. Lat. : Παραχύτης, Mestrinus, Præfusor. Ubi Codex MS. S. Germani[] Paris. habet Meterinus, Profusor, ut legendum sit Meserinus, vel Maserinus, hacque voce intelligatur Pincerna. Sed hæc vox non est istius ævi.
Madelinarius, idem dicitur in Ordinat. Hospitii S. Ludovici Reg. Franc. ann. 1261 :
Guillelmus Madelinarius..., tam pro ciphis, quam pro vitris quærendis et portandis, etc.
Vide Olea, Masoricus.
P. Carpentier, 1766.
Madelinier vero in Lib. pitent. S. Germ. Prat. et Maderinier, ejusmodi vasorum opifex, in Charta ann. 1312. ex Reg. 48. Chartoph. reg. ch. 205. Vide supra Madarinarius et Madrelinerius.
Cum igitur madrina vasa ac pocula in usu cotidiano fuisse ita videantur ac vulgata, ut iis servandis et administrandis minister proprius præpositus fuerit in aulis Regum, mirari sane subit, quod ex iis potoriis vix hodie aliqua suppetant : præter illud forte quod etiamnum servat illustre ac regium omnino Sandionysianum gazophylacium, de quo ita Doubletus pag. 344 :
Le hanap du Roy S. Louis, dans lequel il beuvote, fait de Madre, avec son couvercle de mesme matiere, garny d'un pied d'argent doré, et dedans icelui hanap, au milieu du fond, un émail de demy rond taillé de fleurs de lys d'or à champ d'azur, etc.
Qui quidem sancti Ludovici scyphus coloris subfusci est, et ex pretiosiori lapillo confectus, adeo ut agatæ formam præferat, firmetque sententiam Antonii Nebrissensis : cujusmodi forte fuere de quibus Nicol. de Braia in Ludov. VIII :
Discumbunt proceres, implentur vasa phalerno
Gemmea, clam labor est crateres evacuare.
Tametsi poetis veteribus loquendi formula familiaris, de qua Savaro ad Sidonium lib. 2. Ep. 13.
Materiæ denique vasorum murrhinorum excellentia ac raritas, facit ut dubio locus sit, an poteria illa omnia, quæ hac appellatione censentur apud Scriptores, revera fuerint ex Onyche, juxta Guiberti sententiam : an vero pleraque ex iis fictitia, verorumque æmula, conflata ex versicolore materia vitrea, et in fornacibus vitriariorum cocta : quod sane olim factum annotat Plinius lib. 36. cap. 26. Quemadmodum hodie artifices porcellanas imitantur, vasis ex argilla opere figulino elaboratis, incrustatione quadam albissima intinctis deinde in fornacem positis, quo nitorem et lævorem vitri acciperent.
P. Carpentier, 1766.
Cum vero ejusmodi vasa in usu cotidiano ita fuerint, ut in tabernis ipsis ministrarentur ; alia pretiosioris materiæ puta Porcelaine ; alia inferioris, quam Fayance appellamus, fuisse certum videtur. Et quidem distinguebantur Le grand et petit madre, ut colligitur ex Lit. remiss. ann. 1383. in Reg. 124. ch. 64 :
Raoulin Guillet vit quatre hanaps de caillier ou de petit Madre, desquelz l'en servoit en ladite taverne.
Aliæ ann. 1400. ex Reg. 155. ch. 432 :
Un hennap de Madre du pris d'environ six blans.
Argillam fuisse innuere videntur Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. ch. 212 :
Icellui Boyaud avoit esté fort blecié en sa teste d'une grant pierre, qui estoit cheue sur saditte teste, et y portoit, comme l'en dit, du Madre ou autrement.
Maserica, Vox, ut videtur, ejusdem originis. Poeta MS. infimi ævi, ex Bibl. Thuana Cod. 525 :
Adsit plena sero Maserica theca liæo,
Penus et artocopis, et acerna popina ferinis.
[] Ubi Glossa Masericam, ollam interpretatur.