« »
 
[]« Medena » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 319c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEDENA
MEDENA. Charta Ludovici Lotharingiæ Regis ann. 902. apud Browerum l. 9. Annal. Trevir. pag. 542. 1. et 443. 2. Edit :
Nostræ mansuetudini suggesserunt.... ut Trevericæ civitatis monetam, telonium, censuales, tributum atque Medenam agrorum cum fiscalibus omnibus... eidem Episcopo nostræ majestatis auctoritas restitueret.
Charta Ricardi I. Regis Anglor. tom. 2. Monastici Anglic. pag. 132 :
Et quoddam rete liberum Medena in potestate sua liberam, etc.
Germanis Meden, est mensura et modus agri, nostris, Mesure de terre, ait Browerus : nescio an id sonet in his locis. Quid sit docet charta Trevir. ann. 1083. apud Gunther. in Cod. Rheno-Mosell. num. 66. tom. 1. pag. 148 :
De eis tributum et Medena S. Mariæ sicut antea persolvantur. Est autem Medena septena de agris, tributum vero census statutus de vineis, i.
e. septima pars fructuum agrorum. Vide Mitterm. Princip. Jur. Germ. § 178. not. 8. et Graff. Thesaur. Ling. Fr. tom. 2. col. 708.