« »
 
[]« Medianetum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 320a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEDIANETUM
MEDIANETUM. Fori Oscenses ann. 1247. fol. 13 :
De spondalariis vel cabeçalariis, aut testibus qui eos fecit, sive constituit, qualicumque loco facit eos, ibi habet se juvare de eis ; et si sunt alterius regni, non possunt se juvare de eis, nisi in Medianeto,
id est, neutro.
P. Carpentier, 1766.
◊ Judicium, ut videtur, quod per mediatores seu arbitros fit. Charta Ferdin. reg. Castel. tom. 6. Jul. pag. 57. col. 1 :
Sic quoque et illi, qui ultra Serram sunt, si aliquod judicium habuerint cum aliquo Toletano, veniant ad Medianetum in Calatalifa, ibi se judicent sanctorum patrum obedire et implere præcepta.