« »
 
[]« 2 mediare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 320c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEDIARE2
2. MEDIARE, Per medium dividere. Leges Palatinæ Jacobi II. Reg. Majoric. tom. 3. SS. Junii pag. lvii :
Et cortinæ jam dictæ sint talis longitudinis quod serviant tam ad ponendum eas ante lectum nostrum, cum opus fuerit, quam ad Mediandum, sive per medium dividendum unam cameram, vel aliam magnam domum, vel usus alios similes.
Apicius lib. 3. cap. 9 :
Coliculos elixatos Mediabis.
Statuta Canon. Regul. art. 84. apud Raim. Duellium lib. 1. Miscellan. pag. 103 :
Nec retinere sibi valet (prœlatus) ullum vel Mediare,
  Vel defraudare, truncare, vel pretiare.
P. Carpentier, 1766.
Moienner, nostris, eadem notione. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Moienner, dimidiare, i. per medium dividere. Charta ann. 1297. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 1. pag. 114 :
Inventa per testes omni exceptione majores loca et antiqua confinia esse et fuisse et Mediare inter comitatum Florentinum... et comitatum S. Miniatis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mediare, Separare, disjicere, Gall. Diviser, écarter. Chron. Andreæ Danduli apud Murator. tom. 12. col. 462 :
Ne galeæ hostiles Mediarent vi. galeas venturas de Candia, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mediare, Medius incedere. Compendium Jur. et Consuet. Univers. Paris. per Robert. Goulet fol. 13 :
Sic progrediuntur ducentes corpus, quod quasi est medium inter Parisiensem Episcopum et Rectorem Universitatis ; sicque ipse Episcopus et ipse Rector semper lateraliter incedunt. Nec aliqui inter Episcopum et corpus de suo latere debent Mediare.
P. Carpentier, 1766.
Mediare Placitum, Dare operam ut veniatur ad colloquium, Gall. Moienner une entrevue. Annal. Bertin. ad ann. [] 863. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 80 :
Mediantibus inter eos domesticis et amicis illorum placitum, quo simul redeant, et de ipso regno apud se tractent.
L. Henschel, 1840–1850.
Mediare Synodum dicitur is, cujus auspiciis congregatur concilium, in Decreto Gelasii PP. apud Fontanin. de Antiq. Hortæ pag. 321 :
S. Synodum Nicænam 318. patrum, Mediante Maximo Constantino Augusto... S. Synodum Ephesinam... consensu Cœlestini PP. mediante Cyrillo Alexandrinæ Sedis Antistite et Arcadio episcopo ab Italia destinato... S. Synodum Calchedonensem, Mediante Marciano Augusto et Anatolio CPano Episcopo.
P. Carpentier, 1766.
Mediare, Inter duo loca positum esse, Hispan. Mediar. Elmham. in Henr. V. reg. Angl. edit. Hearn. cap. 66. pag. 186 :
Non igitur erant pro tempore civitas et abbathia ab accessibus mutuis, cum nulli Mediarent Anglici, præpeditæ.
P. Carpentier, 1766.
Mediare, Dicitur de eo qui incœptum prosequitur. Sermo mag. Joan. Parvi in Conc. Constant. ex Bibl. Heilsbr. pag. 110 :
Eum jam justissime principasse, virtuose Mediasse et gloriose terminaturum.