« »
 
[]« Mediatura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 322a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEDIATURA
MEDIATURA, Medietura, Eadem notione qua Mediatoria, Gall. Métairie. Diploma Odonis Comitis Carnot. ann. circ. 1015. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 376 :
Tribuit igitur præfatus Hugo clericis in jam dicta ecclesia... et in eodem loco duas Medieturas, unam cum tribus arpennis pratorum, alteram cum quatuor. In ipsa quoque terra unum molendinum in dominio, et censum de tribus molendinis, et duos vinearum arpennos et dimidium solvente censu, et in loco qui vocatur Gelroim aliam Mediaturam.
Charta ann. 1047. apud Stephanot. in Antiquit. Bened. Xanton. MSS. pag. 327 :
Donamus... Ecclesiam S. Joannis de Anglis cum integritate sua et redecimationes de universis Mediaturis nostris dominicis.
Alia apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 118 :
Ibi donavit per manum ejus Gausfredus Comes filius Eudonis Comitis S. Martino Majoris Monasterii duas Mediaturas cum bubus et agricolis.
Ibid. pag. 169 :
Itemque dedit et duas partes decime duarum Medieturarum et totam decimam equarum suarum.
Vide Medietarius.