« »
 
[]« Medietates » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 323c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEDIETATES
MEDIETATES, Medietarii. Sacramentum Majorum in villis ac prædiis, in Charta Gosleni Episcopi Carnotensis in Tabulario ejusdem Ecclesiæ num. 227 :
Non exigam ab eis (rusticis) relevationes terrarum, vel aliarum possessionum decedentibus patribus, vel aliis possessoribus earum, neque de conjugandis feminis venditiones, neque Medietates habebo cum rusticis, neque eos mittam in plegium, etc.
Infra :
Neque ab eis quicquam exigam, nec annonam, nec avenam, nec ovem, nec agnum, nec anseres, nec gallinas, nec ligna, neque eos Medietarios habeam, aut in plegium mittam, neque corveiam aliquam ab eis exigam, etc.
Ubi Medietates, plegia seu fidejussiones, Mediatores vero fidejussores esse videntur. Vide supra Mediator 3.
P. Carpentier, 1766.
Mihi vero hæc intelligenda videntur de participatione seu societate, quam in [] locandis et procurandis prædiis aliisve rebus, cum rusticis, majorum jurisdictioni subjectis, habere iis vetitum erat. Unde in Juram. bailliv. apud Joinvil. edit. reg. pag. 147 :
Et avec ce il (les baillifz) jureront que il ne partiront à rente nulle de nos rentes, etc.
Cæterum secundus locus hic allatus ita emendandus est ex ipsamet Charta :
Non patiar amodo quod servientes præpositi apud rusticos meæ majoriæ hospitium habeant, neque ab eis quidquam exigant,... neque eos Medietarios habeant, aut in plegium mittant, neque corveiam aliquam ab eis exigant.
Quam nostram interpretationem manifeste probat sacramentum majoris rusticorum ex Cod. ann. 400. eccl. Carnot. :
Ne ne serez pleges por aus, ne ne serez leur métoiers de nulle chose.
Ibidem :
Neque ero plegius eorum aut Medietarius.