« Meeria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 326b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEERIA
MEERIA, Reditus, proventus, Meer Anglice ea notione apud Th. Blount ex
Littletone. Nisi sit pro
Mejeria, Fructuum seu redituum medietas. Vide
Mejaria. Charta ann. 1291. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 136 :
Item, super eo quod dictus D. Episcopus indebite percipit quartam partem Meeriæ cujusdam vineæ sitæ prope Portum Rupis subtus Essonem, quæ Meeria spectat ad dictam Ecclesiam ex causa legati seu eleemosynæ factæ, etc.Et infra :
Item quod Meeria prædictæ vineæ eidem Ecclesiæ remaneat in perpetuum, contradictione aliqua non obstante, ita tamen quod sit de communi dominio supradicto.