« »
 
[]« Megalina pellis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 327a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEGALINA
MEGALINA Pellis, eadem quæ Mygalina, uti censet Salmasius. Andreas Mon. lib. 1. Vitæ S. Ottonis Episc. Bamberg. cap. 43 :
Tegumentum nocturnale mirabilis pretii de serico, auro et Megalina pelle confectum inter alia dona ei est allatum.
Infra :
Aientes non opus esse Megalinis tegi pellibus leprosos, et paralyticos, quibus utique ovium aut leporum vestimenta sufficere potuissent.
Vide tom. 2. Antiq. lection. Canisii pag. 464. 465. Est autem μυγάλη, animal, cujus mentio est Levit. cap. 11.