« »
 
[]« Melica » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 330b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MELICA
MELICA. Charta Innocentii IV. PP. apud Ughellum tom. 2. pag. 577 :
Tam in frumento, hordeo, faba, Melica, et alia blava, et leguminibus, etc.
an milium ?
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vox est Italica, nostris Blé Sarazin, vel milium Indicum. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1227. apud Murator. tom. 8. col. 1105 :
Et eo anno fuit maxima caristia blavis, ita quod sextarius frumenti vendebatur xii. solidos imperiales.... et sestarius Melicæ viii. solidos.
Ibid. ad ann. 1277. col. 1143 :
Et magna pluvia fuit, ita quod homines non potuerunt colligere Melicas de campis, nec eas siccare, nec potuerunt bene seminare.
Adde Chron. Mutin. ad ann. 1311. apud eumdem tom. 11. col. 99. Vide infra Milica.