![[]](img/image.png)
MELSCADA, Potionis species, eadem quæ Melita. Vide in hac voce, Erchanb. episc.
Frising. Epist. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 1. col. 77 :
Rogamus vero et jubemus, qui spontanea voluntate hoc jejunium colere volueritis, ut abstineatis vos a vino et carne et medo et Melscada, cervisa, et de lacte et ovo.Si tamen non est adjectivum vocis Cervisa, ut quamdam cerevisiam alio liquore mixtam significet.