« Memoria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 335c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEMORIA
MEMORIA, Monumentum, sepulcrum, μνημεῖον. Festus :
Monumentum est quod mortui causa ædificatum est, et quidquid ob memoriam alicujus factum est, etc.Florentinus JC. :
Monumentum generaliter res est memoriæ causa in posterum prodita, in qua si corpus, vel reliquiæ inferantur, fiet sepulcrum.S. Hieronym. in cap. 22. Esaiæ :
Quod non tam tabernaculum et domus, quam sepulcrum et Memoria appellandum est.S. August. de Cura pro mortuis gerenda cap. 4 :
Non ob aliud vel Memoriæ vel monumenta dicuntur ea quæ insignita fiunt sepulcra mortuorum, nisi quia eos qui viventium oculis morte subtracti sunt, ne oblivione etiam cordibus subtrahantur, in Memoriam revocant, et admonendo faciunt cogitari : nam et Memoriæ nomen id apertissime ostendit, et monumentum, eo quod moneat mentem, id est, admoneat, nuncupatur, etc.Idem in Ps. 48 :
Pompa est funebris, excipitur sepulcro pretioso, involvitur pretiosis vestibus, sepelitur unguentis et aromatibus, deinde Memoriam qualem habet, quam marmoratam ? vivit in ipsa Memoria ille ubi mortuus est.Infra :
Quando cogitat sibi Memoriam marmoratam aut exsculptam facere, quasi de domo æterna cogitat, quasi ibi maneat ille dives.Vide eumdem lib. 22. de Civit. Dei cap. 10. S. Paulinus Epist. 32. ad Severum :
Prospectus vero basilicæ non, ut usitatior mos est, Orientem spectat, sed ad domini mei B. Felicis basilicam pertinet Memoriam ejus aspiciens.Adamnan. de Locis Sanctis lib. 2. sæculo 3. Bened. part. 2. pag. 513 :
Trium quoque feminarum viliores et minores Memorias ibidem adspexit Arculfus.Vetus Inscriptio :
Servilius Troilus se vivo comparavit Memoriam sibi et suis.Alia :
Comparaverunt sibi Memorias duas.Occurrit non semel in aliis vett. Inscriptionibus. Vitalis agrimensor :
In aliis locis Memoriam in finem constituimus.Ita apud S. Athanasium in Vita S. Antonii cap. 3. μνῆμα pro sepulcro sumitur, ut μνήμαι, in Novel. Justin. 135. cap. 3. Vide S. Hieronym. Epist. 17. sub finem.
Memoriæ, dicta præsertim Christianis Oratoria, in quibus reconduntur Sanctorum corpora ;
interdum ipsa reliquiarum conditoria. Lucifer Calaritan. lib. 2. pro S. Athanasio pag.
112. 1. Edit. :
Cum sis Memorias Beatorum Martyrum instaurans.S. Augustin. lib. 10. contra Faustum Manichæum cap. 21 :
Populus Christianus Memorias Martyrum religiosa solennitate concelebrat, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocietur atque orationibus adjuvetur : ita tamen ut nulli Martyrum, sed ipsi Deo Martyrum sacrificemus, quamvis in Memoriis Martyrum constituamus altaria.Consultatio Zachæi l. 1. cap. 18 :
Non tamen Deus Dicitur, cujus effigies salutatur, nec adolentur thure imagines, aut colendæ aris superstant, sed Memoriæ pro meritis exponuntur, ut exemplum factorum probabilium posteris præstent, aut præsentes pro abusione castigent.Paulinus Epist. 13 :
Ipsum tempus ante meridiem in votis nostris, quorum cura veneramus, per Apostolorum et Martyrum sacras Memorias consumentes.Itinerarium Hierosolymit. seu Burdegalense :
In Therebinto Cebron mil. VII. ubi est Memoria per quadrum ex lapidibus miræ pulcritudinis, in qua positi sunt Abraam, Isaac, Jacob, etc.Concilium Bracar. inter Hispan. tom. 2. pag. 190 :
Barbaræ gentes devastant universam Hispaniam, templa evertunt, servos Christi occidunt in ore gladii, et Memorias Sanctorum, ossa, sepulcra, cœmeteria profanant.Utuntur passim Scriptores, Acta martyrii S. Saturnini in Prologo et cap. 3. n. 16. Gregor. Turon. lib. 1. Miracul. cap. 27. Aimoinus lib. 1. de Mirac. S. Bened. cap. 28. 29. Adamnanus de locis SS. l. 2. cap. 10. Lupus Ferrariensis in Vita S. Maximi Trevir. cap. 6. Fulcuinus de Gestis Abbatum Lobiensium cap. 38. Vita S. Walarici cap. 29. n. 39. Anastasius in Vitis PP. pag. 3. Liber Miracul. S. Leutfredi, Rudolphus in Vita S. Liobæ cap. 24. 25. Lib. 1. de Mirac. S. Dionysii cap. 5. etc. Adde Balduinum ad Optatum pag. 100. 1. Edit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Memoria, Ecclesia, sacellum. Charta ann. 1046. ex Archivis S. Victoris Massil. :
Cedimus quippe vel condonamus prædicto nostro Redemptori ejusque almæ Genitricis Memoriæ.Vita S. Liobæ sæculo 3. Bened. part. 2. pag. 257 :
Ecclesia augustius ædificata.... ossa ejus transtulit, et in australi porticu juxta Memoriam S. Ignatii martyris posuit.Aimoinus de Miracul. S. Benedicti sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 373 :
Domum emtam ceram, juxta præostensam visionem, ad Memoriam inclitæ Virginis Mariæ deferens, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Memoria, Altare. Vita S. Bertulfi Abb. Renticens. sæc. 5. Bened. part. 1. pag. 59 :
In Blandiniensi namque ecclesia Memoriam fidelium defunctorum construxit fidelium vivorum industria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Memoria, Loculus, in quo Reliquiæ alicujus Sancti reconditæ. Miracula S. Landeberti Episc.
Traject. sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 80 : Dignam ei præparaverunt mansiunculam, quæ opere artificum mirabili et copiosa mole auri et argenti et gemmarum et lapidum pretiosorum.... fabricata est.... Ibique, ut decebat, urbana et venerabilis mirifica Memoria hæc prægrandi ecclesia composita est.Ubi de loculo sermonem fieri ex eo probat Mabillonius, quod in primo Triumpho ejusdem Sancti Obertus Episcopus
Memoriam B. Martyris in quo jacebant sacratissimæ ejus Reliquiæ, auro coopertum excrustasse dicitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Memoria, dicitur de qualibet re quæ Sancto alicui in usu fuit, v. g. de baculo. Translat.
S. Launomari Abb. Curbionens. sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 248 : Missi eo monachi secum deferunt gloriosi baculum Confessoris.... At ne quis ignoraret istam Sancti Memoriam suæ inesse ecclesiæ, superpositus altari rei fidem exhibebat.
Memoriæ, Exequiæ. Provinciale Cantuar. Eccl. l. 3. tit. 14 :
Peractis a viris Ecclesiasticis mortuorum Memoriis, etc.Synodus Limensis tom. 4. Concil. Hispan. pag. 754 :
Quod in oblationibus et Memoriis quæ pro defunctis fiunt non apponantur sacci palearum nec lagenæ aquæ, vel aliæ res quæ in specie non compleant.
Memoriæ, Anniversarii Sanctorum dies, seu festa. Joannes Hierosolymitanus lib. 3. in
Stratagemata B. Job. :
Propterea et Memorias Sanctorum facimus, et parentum nostrorum vel amicorum in fide morientium devote Memoriam agimus, etc.Anastasius Bibliothec. in Histor. Eccles. :
Festus Senator urbis Romæ missus ad Anastasium propter quasdam civiles utilitates, Memorias sanctorum Apostolorum festivitate majori petiit celebrari.
P. , 1766.
Memoria Victoriæ, Tropæum, Gall. Trophée, Lib. de Mirabil. Romæ ex Cod. reg. 4188 :
Date michi xxx. milia sexternas, et Memoriam victoriæ michi facietis post peractum bellum.
P. , 1766.
Memoria, Commemoratio alicujus sancti in officio ecclesiastico. Stat. S. Capel. Bitur.
ann. 1407. ex Bibl. reg. : Benedicamus dicetur a vicario hebdomadario in sua sede, et versiculi Memoriarum, et etiam habebit ibidem incipere antiphonam Memoriarum.
Sanctæ Memoriæ. Magno de Notis :
SC. MM. sanctæ memoriæ.Epitaphium in Cathedrali Ecclesia Vasionensi :
Hic in pace requiescit Sanctæ Memoriæ Eripius Pbr. qui vixit ans. XXVII. mens. X. d. XVIII. Ob. VIII. Kl. Februar. P. C. iterum Agapiti V. C. Conss. 4. Commonitorium Marii Mercatoris § 1 :
A quodam Paulino Diacono Sanctæ Memoriæ Ambrosii Mediolanensis Episcopi, etc.Vide Ughellum tom. 4. Ital Sacræ pag. 948. et 1052. Bonæ Memoriæ. Aliud Epitaphium :
Obiit bon. M. Casaria medium noct. D. Dominico inlucescente VI. Idus Decembr. quatragies, et VI. P. C. Basilii junioris V. CC. ann. XII. reg. domini Childeberti Reg. Indict. quinta.Adde Joannem Sponum in Antiquitatibus Lugdun. pag. 48. 49. 66. 74. 201. 226. Beatæ Memoriæ. Marius Mercator lib. subnotat. cap. 9 :
Sanctæ ac beatæ Memoriæ Augustini Episcopi, etc. Perennis Memoriæ,Constantinus M. de Constantio Patre, in l. 6. Cod. Th. de Cohort. (8, 4.) Μαϰαρίας μνήμης, de eodem Augusto, apud S. Athanasium in Epist. ad Constantium. Triumphalis Memoriæ, in l. 1. Cod. Si nuptiæ ex rescripto petantur, et (3, 10.) in Collat. 3. Carthagin. cap. ult. Venerabilis Memoriæ, apud Facundum Hermianensem lib. 4. cap. 4. Augustæ Memoriæ, apud eumdem lib. 12. cap. 3. de Marciano Imp. Principalis Memoriæ, in Diurno Romano pag. 36. de Theodosio Imperatore. Clarissimæ Memoriæ. Magno de Notis :
C. M. V. clarissimæ Memoriæ vir.Vide l. 1. Cod. Th. de annona et trib. (11, 1.) l. 14. de Navicular. (13, 5.) Illustris memoriæ, apud Willelm. Tyrium lib. 5. cap. 23. lib. 20. cap. 3. lib. 21. cap. 1. lib. 22. cap. 10. Spectabilis Memoriæ, in leg. 45. de Hæretic. (16, 5.) Admirabilis Memoriæ, apud Vigilium Tapsensem pag. 558. Felicis Memoriæ, apud Victorem III. lib. 1. Dial. Apostolicæ Memoriæ, de Summo Pontifice, in Epist. 9. Hadriani II. PP. Hilaris Memoriæ, de Guillelmo de Campellis Episcopo Catalaunensi, apud Johan. Sarisber. lib. 3. Metalogic. cap. 9. Bonæ et jucundæ recordationis, apud eumdem Epist. 39.
P. , 1766.
Beatæ Memoriæ Pipinus rex dicitur a Carolo M. in Charta ann. 679. tom. 5. Collect. Histor.
Franc. pag. 717. Ita et Ludovicus VI. in Ch. Ludov. Jun. ann. 1138. ex Reg. 122. Chartoph.
reg. ch. 240. Divæ ac felicis MemoriæHenricus I. rex Franc. in Ch. Phil. I. ejus filii ann. 1075. ex Chartul. S. Magl. ch. 12.
Excellentissimæ memoriæAlphonsus rex, in Charta ann. 1211. tom. 1. Probat. hist. geneal. domus reg. Portug. pag. 12.
Liberalis memoriæStephanus avunculus Manassis episc. Aurel. in Ch. ann. 1150. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 510.
Magnæ memoriæHenricus dux Brabantiæ, in Ch. ann. 1267. ex Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 35. r°.
Personne de grant Mémoire feu maistre Guillaume de S. Germain,.... procureur général du roy nostre seigneur, in Charta ann. 1389. ex Reg. 138. ch. 28.
Meritæ recordationisS. Ludovicus, in Arest. ann. 1306. ex Reg. Olim parlam. Paris.
Perhennis recordationis, inclitissimæ et divæ memoriæHenricus V. rex Angl. in Ch. Henr. VI. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 97. v°.
Persuavis memoriæ Arnolfus, Carolomanni filius, in Mirac. S. Emmer. tom. 6. Sept. pag. 499. col. 1.
◊ Neque tantum istæ formulæ de mortuis usurpatæ, sed etiam de
superstitibus, ut apud Eddium Stephanum in Vita S. Wilfridi cap. 21 :
Porro beatæ Memoriæ, adhuc vivens gratia domini, Arco Episcopus, etc.Cui scilicet librum suum dedicat. Adde cap. 53. 61. Unde vero eæ ortæ formulæ, docet Goarus ad Eucholog. pag. 144. Vide Marin. Diplom. papyr. num. 75. not. 13.
P. , 1766.
◊ Alia simul collecta in
hanc rem exempla videsis in Dissertatione de Formulis Bonæ memoriæ, Piæ memoriæ,
edita tom. 9. Opusculorum philolog. ab Ignat. Maria Como publicatorum Venetiis ann. 1733.P. , 1766.
Memoria, Scriptum summarium, quod rerum actarum memoriam renovat ; unde quædam Cameræ
Computorum regesta, Mémoriaux appellata. Inst. Cam. Comput. Paris. ann. 1383. tom.
7. Ordinat. reg. Franc. pag. 42. art. 24 : In tertio libro scribantur et registrentur Memoriæ, acta et gesta in dicta Camera Compotorum.
P. , 1766.
Memoria, Sensus, Gall. Sentiment, esprit, sens, alias Mémoire. Lit. remiss.
ann. 1381. in Reg. 120. Chartoph. reg. ch. 49 : Johannes Condaez.... percussit cum ligone atrociter super capud ipsum Johannem Molnerii, sanguinis unda non modica profluente ac in terram decurrente, ita quod capucium ipsius Johannis Molnerii fuit ex illo ictu ligonis ruptum in quatuor partes, et ipse Johannes Molnerii maximo timore fere Memoria privatus.... Dictus Johannes Molnerii videns tot angustias, licet graviter percussus ac vulneratus Memoriaque fere privatus fuisset, ut jam dictum est, arripuit fugam.Prolog. in Mirac. S. Ludov. edit. reg. pag. 391 :
Ceus qui estoient hors de leur Mémoire, etc. Mémoire,Pars capitis aversa nuncupatur, in aliis Lit. ann. 1455. ex Reg. 187. ch. 145 :
Icellui Pradel getta une pierre à l'encontre dudit Estienne, qui estoit encliné vers terre, et lui en bailla sur la Mémoire de la teste, et lui en fist une grant plaie.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Memoria, Litis judicandæ instructio, ordinatio, Mémoire. Regestum Parlamenti ann.
1452. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 455 : Quod dictæ Memoriæ seu scripturæ per modum Memoriarum processui principali jungerentur.Vide Memorialia.